AAS 18 (1926), p. 34

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

SS.MI SALVATORIS MAIORIS

DISMEMBRATIONIS ET UNIONIS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

In altis Sabinae montibus, inter flumina Saltum et Turanum, in quadam
solitaria et alpestri planitie, sub initium duodecimi saeculi, prout fertur,
monachi Sancti Benedicti coenobium erexerunt a Ssmo Salvatore nuncupatum,
quod cito ad honorem Abbatiae nullius dioecesis exsurrexit, et
iurisdictionem nedum ecclesiasticam sed et civilem obtinuit super nonnullis
circumstantibus oppidulis et paroeciis.
Recentiori aevo Abbatia Ssmi Salvatoris, sicut Farfensis, cum omnibus
suis reditibus, bonis et iurisdictionibus, in commendam transiit, quam
Summi Pontifices alicui ex S. R. E. Cardinalibus conferre solebant; usque
dum in magnis illis innovationibus, quae post bella Napoleonica contigerunt,
fel. rec. Gregorius Papa decimus sextus Praedecessor Noster, anno
millesimo octingentesimo quadragesimo primo, iurisdictionem nullius dioecesis
Ssmi Salvatoris (sicut Sanctae Mariae Farfensis) suppressit, ac totum
territorium, ex quo Abbatia ipsa constabat, novae dioecesi Mandelensi, ab
eodem Pontifice per dismembrationem a dioecesi suburbicaria Sabinensi
erectae, adiecit.
Verum nostris diebus, rerum et locorum conditionibus valde mutatis,
cum Nos curam et iurisdictionem dioecesis Mandelensis ipsi Episcopo
Suburbicario Sabinensi committere censuerimus, patuit, quod plures iam
observaverat, partem illam dioecesis Mandelensis, quae olim sub iurisdictione
erat Abbatiae Ssmi Salvatoris, a ceteris dioecesis Mandelensis locis
disiunctam et in medio Reatinae dioecesis sitam esse, quin immo ex septem
paroeciis, quae ohm Abbatiae territorium constituebant, tres, nimirum
Valle Cupola, Pratojanni et Vaccareccia fractiones civiles esse municipiorum
vulgo Bocca Sinibalda et Concerviano, quae sub iurisdictione sunt
Episcopi Reatini.
Quapropter, rogante venerabili fratre Nostro Episcopo Sabinensi, et
consentiente venerabili fratre novo Episcopo Reatino, Nos, Apostolicae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.