AAS 19 (1927), p. 151

qui agrestibus incumbebant operibus. Nondum infantiam egressus patre
est orbatus, sed a matre superstite christianae institutionis rudimentis
sedulo est imbutus. In ipsis vitae primordiis et puerilibus annis ad grandia
et mirabilia gerenda comparatus a natura videbatur; tot namque peculiaribus
animi et corporis donis exornatus apparebat, ut in utram partem
deflexisset, magnum aliquid et insigne se acturum haud obscure portenderet.
Dum prima vernabat aetas, huius florem divinae gloriae plane devovendi
desiderium experiri coepit; sed opes deerant, ut necessariis studiis
operam navare posset. Acri ingenio facilique memoria praeditus quum
esset, facile sibi beneficentissimos conciliavit. viros, qui ad scholas celebrandas
ei aditum aperuere. Laudabiliter omnes gymnasii classes emensus,
Seminarium episcopale Cherii est ingressus, in quo philosophicis ac theologicis
disciplinis sedulam impendit operam. Tum dignus est inventus qui
sacris Ordinibus initiaretur; atque vix sacerdotio est auctus, nulla interposita
mora, ad curionis partes obeundas missus fuit; quas tanta alacritate
tantoque zeli ardore suscepit, ut brevi fructuum copiam colligerit. Sed eius
animus apprime angebatur ob puerorum paene neglectam, iis temporibus,
christianam educationem; tantaeque necessitati occurrendi percupidus,
praecipuas curas suas assiduosque labores ad illud puerorum genus in primis
convertit, qui quovis praeceptore destituti erant, eosque fovere, erudire
ac tueri omni ope contendit. Ne autem iuventuti umquam recta et
opportuna deesset institutio, optimum esse duxit, religiosam Familiam condere,
quae rei curandae tota addicta foret.

Quod mente conceperat, religiose absque cunctatione praestandum censuit,
omniaque talenta a Deo sibi credita in sublime huiusmodi opus, ad
gloriam divini nominis et pro animarum salute, impendenda statuit. Singulare
sane religionis et pietatis opus, ex quo uno satis ingenium sacerdotis
eximii et vitae eiusdem sanctimonia deprehenditur! Hoc enim opus immanes
labores, incommoda, itinera, vitam denique exhibet operosam et arduam.
Quamvis praesidia idonea deñcerent, quamvis rerum inopia urgeret nascentem,
quamvis multae difficultates et contradictiones undequaque excitarentur,
nihilominus Ven. Dei Famulus praestare omne potuit, aliorum implorata
ope, quod necessitas postulabat. Tot gravatus sumptibus numquam
despondit animo: sine multarum rerum copia servari coacta pia Societas
propagarique non poterat. Atqui saepissime haec copia deerat! Quid
ille? Necessitates ac indigentias suae Societatis iis referebat ingenue, qui
opibus pollebant, ut eorumdem liberalitatem experiretur, quin tamen
ipsorum voluntatem minus liberam importunis postulationibus effcoisset
umquam.

Instrumenta et subsidia omnia ad praeceptorem optimum fingendum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.