AAS 19 (1927), p. 160

ACTA OFFICIORUM

COMMISSIO PONTIFICIA DE RE BIBLICA

DE LAUREA IN THEOLOGIA AD GRADUS ACADEMICOS IN SACRA SCRIPTURA

OBTINENDOS REQUISITA.

Ut nonnullis occurratur dubiis quae passim exorta sunt de interpretandis
documentis pontificiis, quibus laurea in theologia omnibus ad gradus
academicos in Sacra Scriptura contendentibus praescribitur, Eminentissimi
DD. Cardinales Eei Biblicae praepositi hanc declarationem edendam censuerunt.

Ad gradus academicos in Sacra Scriptura contendere ii soli possunt:
1. qui, expleto biennio philosophico, in aliqua Universitate aut Athenaeo
a Sancta Sede adprobato cursum theologicum ad normam can. 1365 vel 589
regulariter peregerunt et ibidem lauream in sacra theologia legitime adepti
sunt;
2. vel qui, studiis iuxta praescriptiones iuris peractis in Instituto cui
non est facultas apostolica concedendi lauream, per duos saltem annos in
aliqua Universitate aut Athenaeo a Sancta Sede adprobato studia theologica
prosecuti, doctores in sacra theologia ibidem renuntiati sunt;
3. vel Religiosi qui, studiis iuxta praescriptiones iuris peractis, in proprio
Instituto adepti sunt titulum qui ipsis, ex facultate a Sancta Sede
Religioni facta, ad instar laureae in sacra theologia legitime collatus est.

Die autem '26'Februarii 1927, in audientia infrascripto Reverendissimo
Consultori ab Actis benigne concessa, SSmus Dominus Noster Pius Papa XI
praedictam declarationem ratam habuit ac publici iuris fieri mandavit.

Ioannes Baptista Frey, C. S. Sp.
L. & S. Consultor ab Actis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.