AAS 2 (1910), p. 636

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

i.

DE AMOTIONE ADMINISTRATA AB OFFICIO ET BENEFICIO CURATO.

DECRETUM.

Maxima cura semper Ecclesiae fuit, ut christiano populo
praeessent et animarum saluti prospicerent selecti e sacerdotum
numero viri, qui vitae integritate niterent et cum fructu suis
muniis fungerentur.
Quamvis autem, ut hi rectores quae paroeciae utilia aut necessaria
esse iudicarent alacriore possent animo suscipere soluti
metu ne ab Ordinario amoverentur pro lubitu, praescriptum
generatim fuerit, ut stabiles in suo officio permanerent;
nihilominus, quia stabilitas haec in salutem est inducta fidelium,
idcirco sapienti consilio cautum est, ut eadem non sic urgeatur,
ut in perniciem potius ipsorum cedat.
Quapropter, si quis scelestus creditum sibi gregem destruat
magis quam aedificet, is debet, iuxta antiquissimum et constantem
Ecclesiae morem, quantum fas est, instituto iudicio de crimine,
beneficio privari, hoc est a parochiali munere abduci.
Quod si, vi canonici iuris, criminali iudicio ac poenali destitutioni
non sit locus; parochus autem hac illâve de causa, etiam
culpa semota, utile ministerium in paroecia non gerat, vel gerere
nequeat, aut forte sua ibi praesentia noxius evadat; alia suppetunt
remedia ad animarum saluti consulendum. In his potissimum
est parochi amotio, quae oeconomica seu disciplinaris
vulgo dicitur, et nullo iudiciali apparatu, sed administrativo
modo decernitur, nec parochi poenam propositam habet, sed
utilitatem fidelium. Salus enim populi suprema lex est: et parochi
ministerium fuit in Ecclesia institutum, non in commodum
eius cui committitur, sed in eorum salutem pro quibus
confertur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.