AAS 20 (1928), p. 261

SACRA CONGREGATIO CONCILII

SS. CONCEPTIONIS DE CHILE ET ALIARUM

SEPULTURAE

Die 10 Decembris 1927

QUAESTIO. - Episcopus Ssmae Conceptionis in Republica Chilensi haec
Pontificiae Commissioni ad Codicis canones authentice interpretandos
exponebat, quae eadem Commissio ad H. S. C. detulit. « Hic in more positum
cernimus, haud paucos christifideles ditiores, sacerdotes praesertim,
cum condunt testamentum, inter alia suae voluntatis statuta heredibus
adimplenda, hoc etiam committere, nempe suas se velle exuvias post aliquod
temporis lapsum, decem vel quindecim annos, in hanc vel illam
ecclesiam e communi coemeterio transferri ibique demum sepeliri.». Adsunt
enim ad parietes ecclesiarum, vel ibidem fiunt ex commissione heredum,
nonnullae excavationes seu loculi, ubi ossa et cineres in parvis arculis
definitive componuntur. Id frequentatur etiam — ut alius Episcopus
eiusdem regionis exposuit — in Oratoriis semipubhcis monialium seu
sororum, quae maxime cupiunt ut eadem .Oratoria fiant locus definitivae
ipsarum sepulturae. Praeterea placet nonnullis christifidelibus testamento
disponere, ut, corpore sepulturae tradito, extrahantur tamen cor et praecordia,
ut in ampulla rite clausa perpetuo asserventur in parietibus ecclesiarum
aut oratoriorum. «At vero - prosequitur Episcopus - eiusmodi praxis
non videtur posse componi cum can. 1205 § 2, qui sic effertur: In ecclesiis
cadavera ne sepeliantur. Hinc quaeritur:

« 1. Potestne tolerari praxisj de qua supra, saltem pro sacerdotibus
aut Religiosis!
« 2. Can. 1205 § 2 intelligendusne est etiam de ossibus; ita ut haec
quoque sepeliri interdicantur in ecclesiis?
« 3. An vero sensus verbi cadavera presse sit accipiendus? »

ANIMADVERSIONES. - Quoad primum dubium, animadvertendum
inprimis ex praescripto canone 1214 § 1 « nullum cadaver perpetuae
sepulturae ecclesiasticae traditum » exhumari posse sine licentia Ordinarii.
Porro sepultura, quae fit in coemeterio communi, ut in casu, ex lege ecclesiastica
natura sua perpetua est. Si igitur in can. 1214 sermo est tantummodo
de perpetua sepultura, permissio exhumandi in ceteris casibus,
intelligenda est de sepultura provisorie tacta extra coemeterium pro-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.