AAS 20 (1928), p. 277

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

LITTERAE ENCYCLICAE

AD RR. PP.DD.PATRIARCHAS, PRIMATES, ARCHIEPISCOPOS, EPISCOPOS, ALIOS-

QUE LOCORUM ORDINARIOS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA

SEDE HABENTES: DE STUDIIS RERUM ORIENTALIUM PROVEHENDIS.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Rerum Orientalium studiis et subtilior! cognitioni inter
Christifideles, potissimum vero inter sacerdotes, provehendis
quantam decessores Nostri, superioribus saeculis, operam dederint,
neminem latet qui Catholicae Ecclesiae annales vel propere
evolverit. Siquidem ii noverant et complura antehac mala
et miserrimum illud discidium quod tam multas easque florentissimas
olim Ecclesias ab radice unitatis abstraxerat, cum ex
mutua imprimis populorum ignoratione et despicientia, tum
ex praeiudicatis opinionibus, quas diuturna animorum alienatio
consecuta esset, necessario exstitisse; nec posse, nisi ea impedimenta
amoverentur, tot malis medicinam adhiberi. Iamvero, ut
nonnulla historiae, ex iis ipsis aetatibus quibus antiquae vincula
unitatis relaxari coepta sunt, documenta summatim attingamus,
quae Romanorum Pontificum in hac parte curas sollicitudinesque
testantur, omnibus compertum est qua benevolentia,
immo etiam veneratione, utrumque Slavorum Apostolum, Cyril-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.