AAS 21 (1929), p. 33

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE LITURGIA DEQUE CANTU GREGORIANO ET MUSICA SACRA COTIDIE MAGIS

PROVEHENDIS.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Divini cultus sanctitatem tuendi cum Ecclesia a Conditore
Christo munus acceperit, eiusdem est profecto, salva quidem
Sacrificii et sacramentorum substantia, ea praecipere - caerimonias
nempe, ritus, formulas, preces, cantum - quibus ministerium
illud augustum et publicum optime regatur, cuius peculiare
nomen est Liturgia, quasi actio sacra praecellenter. Atque res
utique sacra est liturgia; per eam enim ad Deum evehimur ipsique
coniungimur, fidem nostram testamur nosque gravissimo ei
obligamur officio ob accepta beneficia et auxilia, quibus perpetuo
indigemus. Hinc intima quaedam necessitudo inter dogma et liturgiam
sacram, itemque inter cultum christianum et populi sanctificationem.
Quapropter Caelestinus I fidei canonem expressum
•esse censebat in venerandis liturgiae formulis; ait enim: « legem
credendi lex statuat supplicandi. Cum enim sanctarum plebium
praesules mandata sibimet legatione 'fungantur, apud divinam cle-

ACTA, VOL. XXI. N. 2. — 6-2-929.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.