AAS 21 (1929), p. 42

ACTA SS. CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO CONSISTORIALIS

I

DUBIUM

CERCA MODUM SE GERENDI ORDINARIORUM ERGA CLERICOS QUOAD SOCIE

TATES QUAE « ROTARY CLUBS » INSCRIBUNTUR.

Ab hac Sacra Congregatione Consistoriali non pauci sacrorum Antistites,
pro sua pastoralis officii religione, exquisierunt: An Ordinarii
permittere possint clericis ut nomen dent Societatibus, hodiernis temporibus
constitutis, quibus titulus « Rotary Clubs », vel ut earumdem coetibus saltem
intersint.
Sacra autem haec Congregatio Consistorialis, re mature perpensa,
respondendum censuit: Non expedire.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis Consistorialis, die
4 Februarii 1929.

C. CARD. PEROSI, Secretarius.
L.EiS.

f Fr. Raphael C, Archiep. Thessalonicen., Adsessor.

Il

PROVISIO ECCLESIARUM
Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI
successivis decretis Sacrae Congregationis Consistorialis singulas quae
sequuntur Ecclesias de novo Pastore dignatus est providere, nimirum:
15 Ianuarii 1929. — Cathedrali Ecclesiae Hildeshiensi praefecit
R. D. Nicolaum Bares, canonicum ecclesiae cathedralis Trevirensis ae
ibidem rectorem Seminarii.
18 Ianuarii. — Cathedrali Ecclesiae Abellinensi, R. D. Franciscum
Petronelli, canonicum curatum cathedralis Lyciensis.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.