AAS 21 (1929), p. 552
titulo Basilicae minoris decoramus cum omnibus privilegiis, quae iuxta
dispositiones apostolicas vel decreta ecclesiis hoc titulo honestatis competunt.
Contrariis non obstantibus quibuslibet. Decernentes praesentes Litteras
firmas, validas, atque efficaces semper exstare ac permanere, suosque plenos
atque integros effectus sortiri atque obtinere, illisque ad quos pertinent
seu pertinere poterunt plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse
ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vi
m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CAED. GASP ARRI, a Secretis Status.
VI
DISMEMBRATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE SIWANTZE ERI-
GITUR PRAEFECTURA APOSTOLICA DE TSINING IN SINIS, CLERI INDIGENI
CURIS TRADENDA.
PIUS PP. XI
Ad futuram rei memoriam. — Ex Apostolico munere, quo divinitus
fungimur, ad rei christianae incrementum procurandum sollicito studio
consulimus ut in nimium amplis terrae plagis, aucto operariorum numero,
apta iurisdictio ecclesiastica opportune constituatur. Quapropter cum venerabilis
frater Episcopus titulo Paroecopolitanus, Vicarius de Siwantze
Apostolicus, Nos edocuerit territorium suae iurisdictioni subiectum late
extensum ac multitudine incolarum conspicuum esse, ideoque Nos rogaverit
ut suus de Siwantze vicariatus ad catholicam fidem validius inibi
promovendam in duas partes divideretur, ex qua una clero indigenae committenda
esset: Nos huiusmodi votis, suffragio amplissimo auctis venerabilis
'fratris Celsi Costantini, Archiepiscopi titulo Theodosiopolitani, Delegati
Apostolici Nostri in Sinis, concedendum ultro libenterque existimavimus.
Quapropter conlatis quoque consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Propagandae Fidei
negotiis sunt praepositi, omnibusque rei momentis attente perpensis, motu
proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae
potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore mandamus