AAS 21 (1929), p. 553

ut ex nunc et in posterum territorium, quod civiles subpraefecturas de
Feng-cJieng, Leang-TcJieng, Kining, Tao4in complectitur, a vicariatu apo^
stolico de Siwantze seiungatur; atque idem territorium sic separatum in
novum vicariatum apostolicum erigimus, cui nomen facimus de Tsining.
Ipsum vero vicariatum apostolicum de Tsining ad Nostrum et Sanctae
huius Sedis beneplacitum cleri indigenae curis tradimus.
Haec statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces semper exsistere et fore, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectare poterit
in omnibus plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum,
irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VIII
m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

VII

FINES IMMUTANTUR INTER VICARIATUM APOSTOLICUM DE BRAZZAVILLE ET

PRAEFECTURAM APOSTOLICAM DE UBANGHI-CHARI IN AFRICA.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Pastorale officium Nobis commissum
nihil Nos magis sollicitat quam spiritualibus locorum necessitatibus, ut
christifideles opportunis praesidiis adiuventur, omni, quo cum Deo possumus,
studio sollerter providere. Hac ratione commoti, cum Vicarius Apostolicus
de Brazzaville ad utilitatem vicariatus nimium ampli sui provehendam
atque ad rei catholicae progressum inibi procurandum Nos rogaverit
ut septentrionalem eiusdem vicariatus partem, quam de la Haute Sangha
nuncupant, finitimae praefecturae apostolicae de Ubanghi Chari adiungere
seu adnectere velimus, atque ad id plenus etiam consensus accedat
Praefecti Apostolici de Ubanghi Chari, Nos huiusmodi supplicationibus
concedere censuimus. Quapropter, conlatis consiliis cum venerabilibus
fratribus Nostris Sanctae Eomanae Ecclesiae Cardinalibus, qui negotiis
Propagandae Fidei praepositi sunt, omnibusque rei momentis attente perpensis,
motu proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris,
deque Apostolicae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.