AAS 21 (1929), p. 554

a vicariatu apostolico de Brazzaville septentrionalem partem de là Haute
Sangha nuncupatam, separamus sive dismembramus, atque idem territorium
sic separatum sive dismembratum praefecturae apostolicae de
Ubanghi Chari tribuimus sive adnectimus: quod bonum, felix faustumque
in Domino siet.
Haec statuimus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque
integros effectus sortiri atque obtinere: illisque ad quos pertinent, seu pertinere
poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari, sicque rite iudicandum
esse ac definiendum, irritumque ex nunc et inane fieri si quidquam
secus super bis, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter
attentari contigerit. Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die viii
m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

VIII

ORDINARIIS, SACERDOTIBUS ET CHRISTIFIDELIBUS DIOECESIUM AC DITÌONUM

AMERICAE LATINAE PRIVILEGIA AC FACULTATES AD DECENNIUM CON-

CEDUNTUR.

PIUS PP. XI

Ad perpetuam rei memoriam. — Litteris Apostolicis sub anulo Piscatoris
datis die xvin m. Aprilis, an. MDCCCXCVIT, rec. mem. Decessor Noster
lieo Pp. XIII ad trentennium valitura Episcopis, presbyteris, christifidelibus
Americae Latinae conspicua concessit privilegia, quae propterea transacto
concessionis tempore nunc suo robore destituta sunt. Sed cum impensa,
qua premimur, sollicitudo de Dominici gregis Nobis concrediti salute ad ea
procuranda impellat Nos, quae in evidentem christifidelium utilitatem, feliciusque
eorundem regimen noverimus redundare, privilegia memorata certo
quodam modo renovanda existimavimus. At, ob iuris canonici Codicis
promulgationem et mutatas temporum rerumque condiciones, nonnullae
desiderabantur immutationes in priscae concessionis tenore; ideoque novum
schema privilegiorum, quae sunt nunc concedenda, Sacris Romanae Curiae
Congregationibus, pro materia ad unamquamque spectante, propositum
est atque ab eisdem recognitum. Nunc autem, audita praesertim dilecti
filii Nostri Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalis a Secretis Sacrae

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.