AAS 22 (1930), p. 125

his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Non obstantibus contrariis quibuslibet.
Datum Eomae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
xm mensis Iulii anno MDCCÇCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.

P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.

Il

SEPARATO TERRITORIO EX VICARIATU APOSTOLICO DE HANKOW ERIGITUR IN

SINIS MISSIO INDEPENDENS DE HWANGCHOW.

PIUS PP. XI

Ad futuram rei memoriam. — Tum ex Delegato Apostolico Nostro in
Sinis tum ex Vicario Apostolico de Hankow audivimus, novissimis bisce
temporibus, opera missionariorum ex Ordine Fratrum Minorum, fauste
feliciterque rei religiosae esse habita incrementa in vicariatu praefato de
Hankow; ac propterea, cum Minister generalis praelaudati Ordinis enixis
verbis nunc a Nobis exposcat ut ex ipsius vicariatus territorio, quod late
patet atque incolarum multitudine conspicuum est, quandam partem
separemus ex qua ad christiani gregis commodum melius obtinendum nova
Missio erigi possit: Nos, cum munus Nobis divina Providentia commissum
id maxime curandum suadeat, quod facilius christiani gregis utilitatibus
provehendis ubique gentium conducat, memoratis votis annuendum in
Domino existimavimus. Qua re, conlatis consiliis cum venerabilibus fratribus
Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, qui Sacrae Congregationis
de Propaganda Fide rebus praepositi sunt, ex certa scientia ac
matura deliberatione Nostris, deque apostolicae Nostrae auctoritatis plenitudine,
praesentium Litterarum tenore, ab actuali vicariatu apostolico
de Hankow eam partem seiungimus, quae civilibus constat subpraefecturis
de Hwangchow, Kishui, Kichow, Hwangtsi, Hwangmei, Lotien, Macheng,
Hwangan, eandemque in novam missionem independentem constituimus,
cui nomen de Hwangchow in posterum tribuimus. Novam vero missionem,
sic per Nos erectam, Patrum ex Ordine Fratrum Minorum ad Nostrum et
Sanctae Sedis beneplacitum curis in Domino committimus.
Haec mandamus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere, suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere, illisque ad quos spectant, sive spectare poterunt,
nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.