AAS 22 (1930), p. 153

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA

MOTU PROPRIO

COMMISSIO PEO RUSSIA A SACRA CONGREGATIONE PRO ECCLESIA
ORIENTALI SEITJNGITTJR AC SUI IURIS CONSTITUITUR.

PIUS PP. XI

Inde ab inito Pontificatu, peculiari modo curas intendimus
sollicitudinesque Nostras ad frequentissimos Russiarum populos,
qui quidem idcirco a Nobis impensiore studio diliguntur, quod
iam diu multumque iniqua prorsus atque inhumana rerum condicione
vexantur.
In multis vero, quae hac de re suscepimus consiliis atque
inceptis, ut non modo afflictis illorum populorum rebus pro facultate
mederemur, sed etiam, quod caput est, ut sempiternae prospiceremus
eorum saluti, imprimis memoratu digna est, ut omnes
norunt, illa pro Russia Commissio, quam anno MDCCCCXXV a
Nobis constitutam, cum Sacra Congregatione ritibus rebusque
omnibus Ecclesiae Orientalis curandis coniunctam voluimus,
cuique negotia et causas demandavimus, quae ad Russos pertinent,
sive ad eos, qui in patrio solo degunt, sive ad eos, qui
extorres procul domo versantur.

Attamen sedulo diligenterque Nobiscum reputantes per haud
diuturnum hoc annorum intervallum res rationesque cum com-

AeTA, vol. XXII, n. 4. — 7-4-930. 11

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.