AAS 23 (1931), p. 151
MOTU PROPRIO
DE CANONICIS SEMINARIORUM VISITATIONIBUS
PIUS PP. XI
Praecipua sane inter pastorales muneris Nostri partes ea
adnumeranda est, qua efficere contendimus ut sacra clericorum
Seminaria cum gravissimo ipsis praestituto fine magis aptiusque
in dies conveniant ; ut scilicet adolescentes, qui in eadem recepti
sint, quam diligenter ad vitae sanctimoniam atque ad sacras
disciplinas formentur, utpote qui Dei viventis altaribus inservire,
ac christifidelium magistri pastoresque evadere aliquando debeant.
Quapropter instantibus ad Deum profusis precibus, maturaque
deliberatione adhibita, necnon Sa'crae Congregationis de
Seminariis Studiorumque Universitatibus explorata sententia,
peculiare in eodem Sacro Consilio, et sub eiusdem regimine, munus
condere decrevimus, et per has Litteras motu proprio datas
condimus, viro ecclesiastico committendum, qui Visitator Ordinarius
proprio nomine nuncupabitur, cuique curae sit Seminariorum
Italiae (ab his enim, ut par est, incipiendum censemus)
visitationem peragere.
Cum autem inter Italiae Seminaria ea, quae Eegionalia seu
Interdioecesana dicuntur, singulari quodam titulo, ad Sanctam
Sedem pertineant, ideo iubemus ut eadem, omnia et singula,
saltem quotannis ab Ordinario Visitatore inspiciantur.
Visitator hic Ordinarius alterum post Secretarium in eadem
Congregatione dignitatis locum obtinebit, atque inter Consultores
eiusdem Congregationis ipso iure numerabitur.
Contrariis quibuscumque non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xxiv Aprilis
anno MDCCCCXXXI, Pontificatus Nostri decimo.