AAS 23 (1931), p. 242

doctrinam suppeditabat, quae in iis forte desiderantur, secunda
post Christum natum saeculo praeclarae iam Smyrnae, Romae,.
Alexandriae, Edessae christianae sapientiae domicilia fioruere.
Quo saeculo exeunte atque vertente tertio,, illustria illa
Alexandriae, Caesareae, Antiochiae didascaleia exorta sunt,
ex quibus suam hauserunt scientiam, ut praestantiores tantummodo
nominemus, Clemens Alexandrinus, Origenes, S. Dionysius
Magnus, Eusebius Caesariensis, S. Athanasius, Didymus
Caecus, S. Basilius Magnus, S. Gregorius Nazianzenus, S. Gregorius
Nyssenus, S. Cyrillus Alexandrinus, S. Ioannes Chrysostomus,..
Theodoretus. Qui Patres et Scriptores Ecclesiastici, una cum
S. Ephraem, S. Hilario Pictaviensi, S. Ambrosio, S. Hieronymo^
S. Augustino, aliisque illius aetatis fere innumeris Ecclesiae doctoribus
et magistris, in civili hominum consortione, veluti scientiarum
optimates ab omnibus habebantur. Exacta vero magnorum
Patrum aetate, sollerti potissimum monachorum Episcoporumque
opera, scholae non paucae conditae sunt, opitulantibus quidem
iis qui rem publicam tunc temporis moderabantur. Ac sine
dubio civilis omnium cultus et ecclesiastica doctrina, hoc saeculorum
intervallo, idem veluti unum efficiebant, quod e litterariis
ludis, — prope cathedrales aedes atque coenobia constitutis —
in commune bonum copiose profluebat.
In ea namque mediae aetatis parte, quae obscurissima dici
solet, cum litteras ingenuasque artes novi barbarorum incursu&
permiscere ac submergere minitarentur, hae, ab omnibus derelictae
ac misere pessumdatae, apud Catholicae Religionis templa
atque monasteria, in unum scilicet, quod daretur, perfugium atqueasylum,
tuto se receperunt. Atque Concilia annis DCCCXXVI
et DCCCLin Romae habita eam sanciebant legem, quasi lucem
in tenebris, qua «in universis episcopus, subiectisque plebibus,
et aliis locis in quibus necessitas occurrisset, omnis cura et
diligentia haberetur, ut magistri et doctores constituerentur,
qui studia litterarum liberalemque artium assidue docerent ».
Quod si Romana Ecclesia, hac procellosa aetate, prisca humani
cultus documenta neutiquam tutata esset, haud dubie hominum

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.