AAS 23 (1931), p. 241

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XI

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS STUDIORUM ECCLESIA-

STICORUM.
PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Deus scientiarum Dominus,1 cum Ecclesiae suae divinum
commiserit mandatum docendi omnes gentes,2 eam sine dubio
magistram constituit divinae veritatis falli nesciam atque adeo
praecipuam totius humanae doctrinae patronam atque altricem.
Ecclesiae enim est sacra omnibus hominibus praecepta tradere,
quae ipsamet a Dei Revelatione repetit atque deducit; quoniam
autem fides et humana ratio non solum «inter se dissidere
nunquam possunt», sed, perspecta eorum omnimoda concordia,
« opem quoque sibi mutuam ferunt », nullo non tempore
Ecclesia Christi sui officii esse duxit humanarum artium et
disciplinarum culturam iuvare atque promovere ;3 quod sane
bene multa ac luculentissima testantur litterarum monumenta.
Etenim, post primam Ecclesiae aetatem, in qua Spiritus Sanctus
ipse per se, charismatum suorum abundantia, eam christifidelibus

1 I Sam., II, 3.
2 MATT., XXVIII, 19; MARC, XVI, 15.
3 Conc. Vatic. Constit. De fide catholica, cap. 4.

ACTA , vol. XXIII , n. 7 . - 1-7-931. IS

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.