AAS 28 (1936), p. 242
ACTA TRIBUNALIUM
SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA
ABSOLUTIO SACERDOTUM AB EXCOMMUNICATIONE, OB ATTENTATUM ETIAM CIVILE
TANTUM MATRIMONIUM, ET ACTU CUM MULIERE CASTE CONVIVENDUM EO-
RUMQUE ADMISSIO AD PARTICIPATIONEM SACRAMENTORUM MORE LAICORUM
SACRAE PAENITENTIARIAE APOSTOLICAE EXCLUSIVE RESERVATUR.
DECRETUM
Lex sacri coelibatus inter Latinos adeo Sanctae Ecclesiae curae semper
fuit atque est ut, si agatur de sacerdotibus, fere nunquam super ea
retroactis temporibus dispensatum fuerit, nunquam prorsus, ne in mortis
quidem periculo, in praesenti disciplina dispensetur.
Cum tamen, nequitia temporum, contingere aliquando soleat ut
infelix aliquis sacerdos, suae vocationis oblitus in sacrilegum concubinatum
lapsus, ob matrimonium etiam civiliter tantum attentatum
aliasque gravissimas rationes, a cohabitatione sub eodem tecto cum
suae desertionis complice, etsi forte tandem ad cor reversus, cessare
impediatur, ideoque ad suae eiusdemque suae complicis conscientiae
consulendum, data fide de absoluta perfectaque in posterum continentia
perpetuo servanda, ad participationem sacramentorum more laicorum
petat admitti, Sancta eadem Ecclesia, pro sua erga devios etiam
filios materna sollicitudine, ei, quantum in se est, si et quando peculiaria
id suadeant rerum adiuncta, subvenire non renuit. Quod quidem
cum conscientiam praesertim respiciat, Sacrae Paenitentiariae Apostolicae
exclusive reservari congruum visum est.
Re igitur collata per infrascriptum Cardinalem Maiorem Paenitentiarium
cum Ssmo D. N. Pio divina providentia Pp. XI, eadem Sanctitas
Sua, in audientia diei 14 mensis Martii vertentis anni, eidem
Cardinali Maiori Paenitentiario impertita, suprema Sua auctoritate
decernere ac statuere dignata est ut, firma excommunicatione, de qua
in canone 2388 § 1, absolutio ab ea in casu supra exposito et consequens
supplicantis admissio ad sacramenta more laicorum suscipienda,
ab ipsa tantum Sacra Paenitentiaria Apostolica, servata speciali pro-