AAS 28 (1936), p. 249

An. et Vol. XXVIII 15 Iulii 1936 (Ser. II, r. III) - Num. 8
AGTTAPOSTOLICAEIEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA pn PP. XI

- EPISTULA ENCYCLICA

VENERABILIBUS FRATRIBUS FOEDERATARUM AMERICAE CIVITATUM ARCHIEPISCOPIS
EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS: DE CINEMATOGRAPHICA
SPECTACULIS.

PIUS PP. XI

VENERABILES FRATRES

SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

Vigilanti cura, ut Nostrum deposcit apostolicum officium,
laudabilem omnem sacrorum Antistitum totiusque christiani
populi operam prosequimur; atque adeo summo cum animi gaudio
certiores facti sumus providum illud inceptum salutíferos
iam edidisse fructus, atque ad uberiores usque contendere utilitates,
quod vos plus duobus abhinc annis eo consilio instituistis
peculiarique modo « Legioni a decentia » efficiendum credidistis,
ut, sanctissimum veluti certamen, cinematographicae
artis pravitatem compesceret.
Id optatam diu Nobis affert opportunitatem, ut satius mentem
Nostram hac de re aperiamus, quae ad totius christianae
plebis mores religionemque tam arctissime pertineat. At primum,
quod Vobis ducibus ac magistris, et christifidelibus adiutricem
vobis navitatem suam praestantibus, Legio ista, hoc in apostola-

17
A OT A, vol. III, n. 8. — 15-7-ft?6.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.