AAS 31 (1939), p. 277

ACTA TRIBUNALIUM

SACRA PAENITENTIARIA APOSTOLICA

(OFFICIUM DE INDULGENTIIS)

DECRETUM

DE BENEDICTIONE PAPALI OPE RADIOPHONICA ACCEPTA

Iam pridem multisque ex partibus supplices ad Sanctam Sedem libelli
pervenerunt, per quos postulabatur ut qui Apostolica Benedictione a
Summo Pontifice Urbi et Orbi sollemnibus occasionibus impertita una
cum pienissima admissorum venia praesentes frui nequirent, possent
tamen plenariam Indulgentiam adipisci, si ope radiophonica eamdem Benedictionem
pia devotaque mente acciperent.
Iamvero, re mature studioseque perpensa, infra scriptus Cardinalis
Paenitentiarius Maior, in Audientia die 10 currentis mensis et anni habita,
causam eiusmodi Beatissimo Patri decernendam proposuit. Augustus
Pontifex vero, relatione audita ab eodem Cardinali facta, ac valde
percupiens ut ea, quae progrediens aetas per humanarum disciplinarum
studia invexerit, saluti animarum procurandae inserviant, decernere ac
statuere dignatus est ut cum praesentes tum ii qui quovis spatio absentes,
ope tamen radiophonica, Benedictionem a Summo Pontifice Urbi et Orbi
impertitam pie devoteque accipiant, plenariam Indulgentiam, suetis conditionibus,
lucrari possint.
Mandavit autem Sanctitas Sua ut praesens Decretum publici iuris
fieret.
Contrariis quibuslibet non obstantibus, peculiari etiam mentione
dignis.

Datum Romae, ex aedibus S. Paenitentiariae, die 15 Iunii 1939.

L. Card. LAURI, Paenitentiarius Maior
L.©S.
S. Luzio, Regens.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.