AAS 33 (1941), p. 297
An. et vol. XXXHI 3 Iulii 1941 (Ser. II, v. VIII)-Num.7
ACTA APOSTOLICAE
COMMENTARIUM OFFICIALE
ACTA SS, CONGREGATIONUM
SACRA CONGREGATIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM
INSTRUCTIO
DE NORMIS A PAROCHO SERVANDIS IN PERAGENDIS CANONICIS INVESTIGATIONI
BUS ANTEQUAM NUPTURIENTES AD MATRIMONIUM INEUNDUM ADMITTAT
(CAN. 1020).
1. Sacrosanctum matrimonii institutum, divinitus inde ab homi
num exordio conditum, Nova Lege a Christo Domino ad sacramenti di
gnitatem evectum, quovis tempore Ecclesia sedulo studuit ne ullius ir
reverentiae vel nullitatis periculo exponeretur, aptis praestitutis cau
tionibus eius sanctimoniae accommodatis. Quanta autem et sanctitate
et dignitate christianae nuptiae praefulgeant, etiam in memoriam
reduxerunt litterae Encyclicae Pii f. r. Papae XI Casti connubii die
31 decembris anno 1930 editae, quae coniugalis consortionis germa1
nam naturam, nobilissimas praerogativas, praeclaros fines egregie recolere
sategerunt.
2. Neminem latet gravem in sacramentum iniuriam committere, ideo
que nec levi commaculari crimine, nupturientes qui ad matrimonium
accedant haud servatis praeceptis ab Ecclesia naviter statutis ut chri
stianae nuptiae licite, et praesertim valide, ineantur aptaeque praeterea
1 Acta Ap. Sedis, vol. XXII, pag. 539 seq.