AAS 33 (1941), p. 297

An. et vol. XXXHI 3 Iulii 1941 (Ser. II, v. VIII)-Num.7
ACTA APOSTOLICAE

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA SS, CONGREGATIONUM

SACRA CONGREGATIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM

INSTRUCTIO

DE NORMIS A PAROCHO SERVANDIS IN PERAGENDIS CANONICIS INVESTIGATIONI­
BUS ANTEQUAM NUPTURIENTES AD MATRIMONIUM INEUNDUM ADMITTAT
(CAN. 1020).

1. Sacrosanctum matrimonii institutum, divinitus inde ab homi­
num exordio conditum, Nova Lege a Christo Domino ad sacramenti di­
gnitatem evectum, quovis tempore Ecclesia sedulo studuit ne ullius ir­
reverentiae vel nullitatis periculo exponeretur, aptis praestitutis cau­
tionibus eius sanctimoniae accommodatis. Quanta autem et sanctitate
et dignitate christianae nuptiae praefulgeant, etiam in memoriam
reduxerunt litterae Encyclicae Pii f. r. Papae XI Casti connubii die
31 decembris anno 1930 editae, quae coniugalis consortionis germa­1
nam naturam, nobilissimas praerogativas, praeclaros fines egregie recolere
sategerunt.
2. Neminem latet gravem in sacramentum iniuriam committere, ideo­
que nec levi commaculari crimine, nupturientes qui ad matrimonium
accedant haud servatis praeceptis ab Ecclesia naviter statutis ut chri­
stianae nuptiae licite, et praesertim valide, ineantur aptaeque praeterea

1 Acta Ap. Sedis, vol. XXII, pag. 539 seq.

Text from the OCR of the Vatican scan; reading errors may remain. Page in the scan (PDF)

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.