AAS 35 (1943), p. 214

angelorum naturam evincere: « Christus enim, ut dicit Aquinas,
est Caput angelorum. Nam Christus praeest angelis etiam
secundum humanitatem... Item etiam secundum quod homo
angelos illuminat et in eis influit. Quantum autem ad naturae
conformitatem, Christus non est Caput angelorum, quia non
angelos apprehendi^ sed — secundum Apostolum .— semen
Abrahae ». Nec solum naturam nostram apprehendit Chri- 72
stus, sed in fragili etiam, patibili mortalique corpore consanguineus
noster factus est. At si, Verbum « semetipsum exinanivit,
formam servi accipiens », hoc ea quoque de causa egit, 73
ut suos secundum carnem fratres consortes faceret divinae naturae,
cum in terrestri exsilio per sanctitatis effectricem gra- 74
tiam, tum in caelesti patria per sempiternam assequendam beatitatem.
Idcirco enim Aeterni Patris Unigenitus filius hominis
esse voluit, ut nos conformes efficeremur imagini Filii Dei, 75
ac renovarentur secundum imaginem illius, qui creavit nos. 76
Ii igitur omnes, qui .christiano nomine gloriantur, non modo
divinum Servatorem nostrum, veluti excelsum perfectissimumque
virtutum omnium exemplar intueantur, sed per sollertem
etiam peccatorum fugam sanctimoniaeque exercitionem studiosissimam,
ita eius doctrinam ac vitam suis moribus exprimant,
ut cum Dominus apparuerit, in gloria similes ei fiant, videntes
eum sicuti est. 77
Quemadmodum autem singula membra sibi adsimulata vult
Christus, ita totum etiam Ecclesiae Corpus. Quod profecto evenit,
cum ipsa, Conditoris sui vestigiis insistens, docet, regit,
divinumque sacrificium immolat. Ipsa praeterea, dum evangelica
consilia amplectitur, Redemptoris paupertatem, obedientiam,
virginitatemque in se refert. Ipsa per multiplicia variaque
instituta, quibus veluti monilibus ornatur, Christum quodam-

72 Comm. in ep. ad Eph., cap. 1, lect. 8; Hebr., II, 16-17.
73 Philipp., II, 7.
'* Cf. II Petr., 1, 4.
Cf. Rom., VIII, 29.
7 6 Cf. Col., III, 10.
" Cf. / Ioann., III, 2.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.