AAS 35 (1943), p. 215

modo commonstrat, vel in monte contemplantem, vel concionantem
ad populos, vel sanantem aegros et saucios, ac peccatores
ad frugem bonam convertentem, vel denique bene facientem
omnibus. Nihil igitur mirum si eadem,, quamdiu hisce in terris
degit, insectationibus quoque, vexationibus doloribusque, Christum
imitando, afficiatur.
Ac praeterea idcirco Ecclesiae Caput habendus est Christus,
quod supernorum munerum plenitudine perfectioneque cum
praestet, ex eiusmodi plenitudine mysticum eius Corpus haurit.
Sicut enim — quod plures Patres animadvertunt — mortalis
nostri corporis caput sensibus omnibus pollet, dum ceterae concretiones
nostrae partes tactu solummodo fruuntur, ita quae in
societate christiana virtutes sunt, quae dona, quae charismata,
ea omnia in eius Capite Christo perfectissime renident. « In
ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare ». Eum su- 78
perna ea munera exornant, quae hypostaticam unionem comitantur:
siquidem in eo Spiritus Sanctus habitat cum tali gratiarum
plenitudine, ut maior intellegi nequeat. Ei data est « potestas
omnis carnis ». ; uberrimi in eo sunt « omnes thesauri 79
sapientiae et scientiae ». Eaque etiam, quam visionis scien- 80
tiam vocant, ita in eo viget ut tam ambitu quam claritate beatam
id genus scientiam prorsus exsuperet sanctorum omnium
caelitum. Ac denique tam ipse est plenus gratiae et veritatis,
ut de inexhausta plenitudine eius nos omnes accipiamus. 81
Haec autem illius discipuli verba, quem singulari caritate
diligebat Iesus, ad extremam edisserendam rationem Nos movent,
e qua quidem peculiari quodam modo evincitur Christum
Dominum mystici sui Corporis Caput esse asseverandum.
Sicut scilicet nervi in omnes nostri corporis artus e capite diffunduntur,
iisdemque sentiendi seseque movendi facultatem
impertiunt, ita Servator noster vim virtutemque suam in Ecclesiam
immittit, qua fit ut res divinae et illustrius a christifideli-

78 Col. I, 19.

79 Cf. IOANN., XVII, 2.
80 Col., II, 3.

81 Cf. IOANN., I, 14-16,

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.