AAS 35 (1943), p. 216

bus cognoscantur et appetantur avidius. Ex eo profluit in Ecclesiae
Corpus omnis lux, qua credentes divinitus illustrantur,
omnisque gratia, qua sancti fiunt, sicut ipse sanctus est.
Universam Ecclesiam suam illuminat Christus; quod quidem
ex pene innumeris Sacrarum Litterarum sanctorumque
Patrum locis comprobatur. '« Deum nemo vidit unquam:unigenitus
Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit ». Veniens 82
a Deo magister, ut testimonium perhiberet veritati, pri- 83 84
maevam Apostolorum Ecclesiam ita sua luce illustravit, ut Apostolorum
princeps exclamaret: « Domine, ad quem ibimus?
verba vitae aeternae habes »; Evangelistis e caelo ita adfuit,8 5
ut tamquam membra Christi illud operati sint, quod veluti
dictante Capite cognoverunt. Atque etiam hodie nobis, hoc in 86
terrestri exsilio commorantibus, est auctor fidei, sicut in patria
consummator. Ipse est qui in fideles lumen fidei infundit; 87
ipse qui Pastores et Doctores, imprimisque suum in terris Vicarium,
supernis scientiae, intellectus, sapientiaeque donis divinitus
ditat, ut fidei thesaurum fideliter ad servent, strenue
defendant, pie diligenterque explicent atque corroborent; ipse
denique est, qui, etsi non visus, Ecclesiae Conciliis praesidet
atque praelucet. 88
Sanctitatis auctor est atque effector Christus. Nullus siquidem
salutaris actus haberi potest, qui ex eo, tamquame superno
fonte, non profluat. « Sine me, inquit, nihil potestis facere ». *8
Si, ob admissa perpetrata, animi dolore paenitentiaque movemur,
si filiorum timore ac spe ad Deum convertimur, ipsius
semper virtute ducimur. Gratia et gloria ex inexhausta eius
plenitudine oriuntur. Eminentiora praesertim mystici sui Corporis
membra, consilii, fortitudinis, timoris pietatisque donis

82 Cf. IOANN., I, 18.
83 Cf. IOANN., III, 2.

84 Cf. IO ANN., XVIII, 37.

Si Cf. IOANN., VI, 68.
8 6 Cf. AUGUST., De cons. evang., I, 35, 54: MIGNE, P. L., XXXIV, 1070.
87 Cf. Hebr., XII, 2.

8 8 Cf. CÏR. ALEX., Ep. 55 de Symb. : MIGNE, P. O-., LXXVII, 293.
88 Cf. IOANN., XV, 5.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.