AAS 38 (1946), p. 94

diebus peragi debent inane post solitam Missam, et Hymnum Veni,
Creator Spiritus cum oratione de Spiritu Sancto, et post meridiem,
hora opportuna, pariter post Hymnum Veni, Creator Spiritus et orationem
de Spiritu Sancto.1
90. Quod si electio aliter celebrata fuerit, quam in scrutinio per
secreta schedularum suffragia duarum ex tribus partibus Cardinalium
in Conclavi praesentium, uno insuper addito suffragio; vel per viam
compromissi ab omnibus Cardinalibus similiter in Conclavi praesentibus,
nemine dissentiente, initi et ita ut nemo seipsum elegerit; vel quasi
per inspirationem, nullo praecedente de persona speciali tractatu, omnium
pariter Cardinalium praesentium in Conclavi, communiter, ne
mine itidem dissentiente, per verbum « eligo » intelligibili voce prolatum
aut scripto, si voce non potuerit, expressum; nulla sit et invalida
eo ipso absque ulla declaratione, et ita electo nullum ius tribuat.2
91. Quae de praecedentibus electionem et de ipsa electione Romani
Pontificis hactenus dicta sunt, haec omnia servanda esse declaramus
etiam si contingat vacationem Sedis Apostolicae occurrere per
renuntiationem Summi Pontificis.

CAPUT VI

De iis, quae servanda vel vitanda sunt
in electione Romani Pontificis

92. Simoniae crimen, tam divino quam humano iure detestabile, in
electione Romani Pontificis omnino sicut reprobatum esse constat, ita
et Nos reprobamus atque damnamus, huiusque criminis reos poena3
excommunicationis latae sententiae innodamus; sublata tamen irritatione
electionis simoniacae, quam Deus avertat, a Iulio II (vel alio
qualicumque decreto pontificio) statuta, ut praetextus amputetur impugnandi
valorem electionis Romani Pontificis.
93. Item sub eadem poena excommunicationis latae sententiae prohibemus
ne quis, etiamsi Cardinalatus honore fulgeat, vivente Romano
Pontifice et eo inconsulto, tractare de ipsius Successoris electione, aut
aliquod suffragium polliceri, vel hac de causa privatis conventiculis
factis aliquid deliberare et decernere praesumat.4

1 Greg. XV Const. A ei emi Patris, §17.
2 Greg. XV Const. Aeterni Patris, § 19.
3 Iulii II Const. Cum tam divino, XJX kal. Febr. 1505.
4 Symmaçhus Tapa in Synod. Rom., c. 2, D. 79; Pauli IV Const. Cum secundum Apostolum,
XVII kal. Ian. 1558; > •

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.