AAS 4 (1912), p. 432

Residentiam novi episcopi ac eius pro tempore successorum constituimus
in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi oblatis, quae
tamen cura Gubernii Hungarici aptandae erunt, ut ipsius episcopi eiusque
episcopalis familiae decentem et congruam habitationem apprime praeseferant.
Item secundum ea, quae cum eodem Gubernio conventa sunt,
assignamus et attribuimus mensae episcopali pro eius dote summam
quadraginta millium coronarum e publico aerario quotannis solvendam ;
pro Curia episcopali aliisque officiis dioecesanis alteram summam duodecim
millium coronarum ; pro vicario denique, in paroeciis ex archidioecesi
Fogarasiensi dividendis constituto, eamdem coronarum summam,
qua ceteri vicarii dioecesium graeci ritus in Hungaria fruuntur.
Simili modo canonicis novi capituli cathedralis, praeter decentem
et congruam habitationem in aedibus a communitate Hajdu-Doroghensi
extruendis, eam omnino assignamus et attribuimus dotem a Gubernio
Hungarico persolvendam qua gaudent capitulares aliarum Cathedralium
graeci ritus in Hungaria, idest canonico Archipresbytero seu Praeposito
maiori sex millium et biscentum coronarum, Archidiacono seu Lectori
quinque millium et sexcentarum, Ecclesiarchae seu Custodi quatuor
millium et nongentarum, Scholastico quatuor millium et septingentarum,
Chartophilaci seu Cancellario quatuor millium et quingentarum et Praebendato
quatuor millium et centum coronarum.
Volumus autem ut Gubernium Hungaricum, secundum onus quod
sibi assumpsit, sustineat impensas sive pro reficiendis aedibus tum episcopalibus
tum canonicalibus, tum fabricae ecclesiae cathedralis eiusque
sacrarii, sive pro ipsius Cathedralis cultu necessarias.
Quum primum necessitas postulaverit, mandamus ut ad iuniores
clericos rite instituendos ac erudiendos seminarium dioecesanum erigatur,
cui pariter Gubernium Hungariae suppeditabit constructas aedes una
simul cum sumptibus pro eisdem reficiendis ac pro alumnis atque professoribus
alendis et sustentandis.
Iubemus etiam ut antiquae mensae episcopales rumeni ritus servent,
sicut antea, beneficia hucusque possessa, itemque fundationes pias
in dioecesium rumenarum emolumentum factas, ita ut ab illis dioecesibus
separari ac novae dioecesi Hajdu-Doroghensi attribuì minime possint ac
valeant.
Ad linguam liturgicam huius novae erectae dioecesis quod attinet,
praecipimus ut sit graeca antiqua, vernacula vero in functionibus tantum
extraliturgicis toleretur eodemque modo quo in ecclesiis latini ritus iuxta
Sanctae Sedis de'creta illa uti fas est.
Quo vero memoratae novae dioecesis sacerdotibus tempus suppetat

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.