AAS 40 (1948), p. 5

An. et vol. XL
ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP, XII

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DE SACRIS ORDINIBUS DIACONATUS^ PRESBYTERATUS ET EPISCOPATUS

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

1. Sacramentum. Ordinis a Christo Domino institutum, quo traditur
-spiritualis potestas et confertur gratia ad rite obeunda.munia ecclesiastica,
unum esse idemque pro universa Ecclesia,, catholica fides
profitetur; nam sicut Dominus Noster Iesus Christus Ecclesiae non
dedit nisi unum idemque sub Principe Apostolorum regimen, unam eandemque
fidem, unum idemque sacrificium, ita non dedit nisi unum eundemque
thesaurum signorum efficacium gratiae, id est Sacramentorum.
Neque his a Christo Domino institutis Sacramentis Ecclesia saeculorum
cursu alia Sacramenta substituit vel substituere potuit, cum, ut Concilium
Tridentinum docet, (Conc. Trid., Sess. VII, can. 1, De Sacram,, in
genere) septem Novae Legis Sacramenta sint omnia a Iesu Christo Domino
Nostro instituta et Ecclesiae nulla competat potestas in <( substantiam
Sacramentorum », id est in ea quae, testibus divinae revelationis
fontibus, ipse Christus Dominus in signo sacramentali servanda
statuit.
2. Quod autem ad Sacramentum Ordinis de quo agimus spectat,
factum est ut, non obstante eius unitate et identitate, quam nemo unquam
e catholicis in dubium revocare potuit, tamen, aetatis progressu,
pro temporum et locorum diversitate, illi conficiendo ritus varii adiicerentur;
quod profecto ratio fuit cur theologi inquirere coeperint, quinam
ex illis in ipsius Sacramenti Ordinis collatione pertineant ad essentiam,
quinam non pertineant : itemque causam praebuit dubiis et anxietate-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.