AAS 40 (1948), p. 6

bus in casibus particularibus, ac propterea iterum iterumque ab Ai>ostolica
Sede humiliter expostulatur fuit, ut tandem quid in Sacrorum
Ordinum collatione ad validitatem requiratur, suprema Ecclesiae auctoritate
decerneretur.
B. Constat autem inter omnes Sacramenta Novae Legis, utpote signa
sensibilia atque gratiae invisibilis efficientia, debere gratiam et significare
quam efficiunt et efficere quam significant. Iamvero effectus,
qui Sacra Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus Ordinatione produci
ideoque significari debent, potestas scilicet et gratia, in omnibus
Ecclesiae universalis diversorum temporum et regionum ritibus sufficienter
significati inveniuntur manuum impositione et verbis eam determinantibus.
Insuper nemo est qui ignoret Ecclesiam Romanam
semper validas habuisse Ordinationes graeco ritu collatas absque instrumentorum
traditione, ita ut in ipso Concilio Florentino, in quo
Graecorum cum Ecclesia Romana unio peracta est, minime Graecis impositum
sit, ut ritum Ordinationis mutarent vel illi instrumentorum
traditionem insérèrent : immo voluit Ecclesia ut in ipsa Urbe Graeci
secundum proprium ritum ordinarentur. Quibus colligitur, etiam secundum
mentem ipsius Concilii Florentini, traditionem instrumento
rum non ex ipsius Domini Nostri Iesu Christi voluntate ad substantiam
et ad validitatem huius Sacramenti requiri. Quod si ex Ecclesiae voluntate
et praescripto eadem aliquando fuerit necessaria ad valorem quoque,
omnes norunt Ecclesiam quod statuit etiam mutare et abrogare valere.
4. Quae cum ita sint, divino lumine invocato, suprema Nostra Apostolica
Auctoritate et certa scientia declaramus et, quatenus opus sit,
decernimus et disponimus : Sacrorum Ordinum Diaconatus, Presbyteratus
et Episcopatus materiam eamque unam esse manuum impositionem
; formam vero itemque unam esse verba applicationem huius
materiae determinantia, quibus univoce significantur effectus sacramentales,
— scilicet potestas Ordinis et gratia Spiritus Sancti, — quaeque
ab Ecclesia qua talia accipiuntur et usurpantur. Hinc consequitur
ut declaremus, sicut revera ad omnem controversiam auferendam et ad
conscientiarum anxietatibus viam praecludendam, Apostolica Nostra
Auctoritate declaramus, et, si unquam aliter legitime dispositum fuerit,
statuimus instrumentorum traditionem saltem in posterum non
esse necessariam ad Sacrorum Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus
Ordinum validitatem.
5. De materia autem et forma in uniuscuiusque Ordinis collatione,
eadem suprema Nostra Apostolica Auctoritate, quae sequuntur decernimus
et constituimus : In Ordinatione Diaconali materia est Episcopi
manus impositio quae in ritu istius Ordinationis una occurrit. Forma

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.