AAS 40 (1948), p. 7

autem constat verbis « Praefationis » quorum haec sunt essentialia
ideoque ad valorem requisita: «.Emitte in eum, quaesumus, Domine,
Spiritum Sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exsequendi septiformis
gratiae tuae munere roboretur ». In Ordinatione Presbyterali
materia est Episcopi prima manuum impositio quae silentio fit,
non autem eiusdem impositionis per manus dexterae extensionem continuatio,
nec ultima cui coniunguntur verba : « Accipe Spiritum Sanctum
: quorum remiseris peccata, etc. ». Forma autem constat verbis
« Praefationis » quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita
: a Da, quaesumus, omnipotens Pater, in hunc famulum tuum
Presbyterii dignitatem; innova in visceribus eius spiritum sanctitatis,
ut acceptum a Te, Deus, secundi meriti munus obtineat censuramqne
morum exemplo suae conversationis insinuet ». Denique in Ordinatione
seu Consecratione Episcopali materia est manuum impositio quae ab
Episcopo consecratore fit. Forma autem constat verbis « Praefationis »,
quorum haec sunt essentialia ideoque ad valorem requisita : « Compie
in Sacerdote tuo ministerii tui summam, et ornamentis totius glorificationis
instructum coelestis unguenti rore sanctifica ». Omnia autem
haec fiant sicut per Apostolicam "Nostram Constitutionem « Episcopalis
Consecrationis » diei trigesimi novembris anni MCMXLIV statutum est.
6. Ne vero dubitandi praebeatur occasio, praecipimus ut impositio
manuum in quolibet Ordine conferendo caput Ordinandi physice tangendo
fiat, quamvis etiam tactus moralis ad Sacramentum valide conficiendum
sufficiat.
Tandem quae supra de materia et forma declaravimus ac statuimus,
nequaquam ita intelligere fas sit ut vel paulum negligere vel praetermittere
liceat ceteros « Pontificalis Romani » ritus constitutos ; quin
immo iubemus ut omnia data praescripta ipsius « Pontificalis Romani
» sancte serventur et perficiantur.
* Huius Nostrae Constitutionis dispositiones vim retroactivam non habent;
quod si dubium aliquod contingat, illud huic Apostolicae Sedi erit
subiiciendum.
Haec edicimus, declaramus et decernimus, quibuslibet non obstantibus,
etiam speciali mentione dignis, proindeque volumus et iubemus
Tit eadem in « Pontificali Romano » quadam ratione evidentia fiant.
Nulli igitur homini liceat hanc Constitutionem a Nobis latam infringere
vel eidem temerario ausu contraire.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die trigesimo novembris, in
festo S. Andreae Apostoli, anno millesimo nongentesimo quadragesimo
septimo, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.