AAS 40 (1948), p. 17

MOTU PROPRIO

OS FACULTATE AUDIENDI CONFESSIONES SACERDOTIBUS AËRIUM ITER ARRIPIEN-

TIBUS CONCEDENDA.

PIUS PP. XTI

Animarum studio compulsi, cum huic Apostolicae Sedi nonnulli
significaverint locorum Ordinarii opportunum esse praescripta can. 888
O. I. C, circa facultatem audiendi confessiones sacerdotibus maritimum
iter arripientibus factam, ad aëria extendere itinera, Nos, plane noscentes
huiusmodi itinera impraesentiarum cotidie frequentiora evadere
ac volentes ut christifidelibus haud desit commodum quod e laudato
Ordinariorum desiderio animarum proveniret sanctificationi, magna cum
animi Nostri oblectatione eiusmodi amplectimur votum ac motu proprio,
certa scientia et matura deliberatione, de Apostolicae potestatis
plenitudine, statuimus ac decernimus ut quae can. 883 O. I. C. de facultate
excipiendi confessiones sanciuntur pro sacerdotibus maritimum
iter habentibus, valeant atque extendantur, consentaneis quidem clausulis,
ad sacerdotes iter acrium facientes.
Quae per Apostolicas has Nostras Litteras decrevimus motu proprio
datas, firma ac valida in perpetuum manere praecipimus, contrariis quibuslibet
minime obstantibus; ac praeterea iubemus ut ea vigere incipiant
simul ac eaedem praesentes Nostrae Apostolicae Litterae in Commentario
Officiali Acta Apostolicae Sedis nuncupato insertae fuerint.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die xvi mensis Decembris
anno MCMXXXXVII , Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII

2 - ACTA, vol. XV, n. 1. — 28-1-948.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.