AAS 41 (1949), p. 337

ACTA APOSTOLICAE SEDIS

COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA PII PP. XII

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

I

INDULGENTIAE ET FACULTATES SUSPENDUNTUR VERTENTE ANNO GENERALIS

MAXiMiQUE IUBILAEI MILLESIMO NONGENTESIMO QUINQUAGESIMO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Fore confidimus ut proximum Iubilaeum maximum, quod haud ita
pridem indiximus, cum singulis christifidelibus, tum humanae societati
fructus afferat uberrimos. Nobis enim dabitur — ut in optatis est —
ingentes christianorum multitudines cernere, quae Romam undique gentium
confluent, ut principem Catholicae Ecclesiae Sedem ac Iesu Christi
Vicarium revereantur, ut praeclara religionis monumenta pie inviseli
tes suam fidem alant ac refoveant, ut denique sua admissa expient
et ad virtutem optimosque redintegrandos mores una simul exardescant
-
Ac futurum quoque speramus ut mirandum hoc fraternae unitatis
caritatisque spectaculum — dum odium haud paucos homines miserandum
in modum disiungit atque exagitat — facere non possit quin eos
etiam, qui. catholico non censentur nomine, salutariter percellat atque
commoveat.
Ut autem quam plurimi, divinae gratiae munera impetraturi, ad
almam hanc Urbem per anni sacri decursum conveniant, quod Decessor
Noster Sixtus IV anno MCCCCLXXIII decrevit, id ipsum Nos per

23 - ACTA, vol. XVI, n. 9. — 16-8-949.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.