AAS 41 (1949), p. 340

PAENITENTIARIA ALIISQUE IN URBE CONFESSARIIS EX STR AORDINARIAE CONCE-

DUNTUR FACULTATES ANNO VERTENTE GENERALIS MAXIMIQUE IUBILAEI MIL-

LESIMO NONGENTESIMO QUINQUAGESIMO.

PIUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Decessorum Nostrorum vestigiis insistentes, cupimus per proximum
piacularem annum iis etiam ad frugem bonam ad christianamque virtutem
reditum faciliorem reddere, qui gravioribus criminibus impliciti,
longe a Divini Redemptoris amplexu aberrent. Id facientes, novimus
Nos Iesu Christi partes agere, qui ut amantissimus pastor nihil magis
exoptat, quam oves amissas vulnereque sauciatas ad gregem reducere,
earumque plagas, opportunis adhibitis remediis, curare suaviterque lenire.
Quapropter valde opportunum ducimus per anni sacri decursum
confessariorum in Urbe amplificare atque augere potestatem.
Itaque motu proprio, certa scientia ac de apostolicae plenitudine
potestatis, ea quae sequuntur de confessariis in Urbe et suburbio, anno
Iubilaei vertente, deputandis, deque extraordinaria potestate iisdem
attribuenda, praescribimus ac statuimus.
Dilecto filio Nostro Cardinali Paenitentiario Maiori committimus ac
demandamus, ut, praeter eos, qui nunc sunt, quattuor Basilicarum Lateranensis,
Vaticanae, Ostiensis et Liberianae paenitentiarios minores
ordinarios atque extraordinarios, tam in memoratis quattuor Basilicis,
quam in reliquis quoque sive saecularium sive regularium ac praesertim
in variarum nationum per Urbem ecclesiis, novos similiter paenitentiarios
ad totum Annum Sanctum deputet et abunde multiplicet.
Quibus paenitentiariis minoribus, sive ordinariis sive extraordinariis,
sive iam exsistentibus sive a dilecto filio Nostro Cardinali Paenitentiario
Maiore, ut supra, deligendis, concedimus, ut per Annum Sanctum
X>ossint, pro foro conscientiae in actu sacramentalis confessionis et per
se ipsi tantum, absolvere quoslibet paenitentes non solum a quibusvis
censuris et peccatis Romano Pontifici aut Ordinario a iure reservatis,
sed etiam a censura ab homine lata. Huius tamen censurae absolutio
in foro externo non suffragantur.

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.