AAS 43 (1951), p. 426

Ego NICOLAUS S. Nicolai in Carcere Tulliano Protodiaconus Cardinalis
CANALI, Paenitentiarius Maior.
Ego IOANNES S. Georgii in Velabro Diaconus Cardinalis MERCATI.
Ego IOSEPH S. Eustachii Diaconus Cardinalis BRUNO.

Pro S. E. E. Cancellario
© EUGENIUS Card. TISSER ANT $ CLEMENS Card. MICARA

8. Collegii Decanus. S. Rituum Congr. Pro-Praefectus

f Alfonsus Carinci, Archiep. Tit. Seleucien., Dec. Proton. Ap.
Arthurus Mazzoni, Proton. Apost.

Alfridus Liberati, Cane, Apost. Adiutor a studiis.

EXPEDITA

die vicesima sexta Aprilis, anno tertio decimo
Alfridus Marini, Plumbator.

Reg in Cane. Ap., vol. LJXIÎ, n. 98. - Aloisius Trussardi, a tabulario.

LITTERAE APOSTOLICAE

I

TITULUS AC PRIVILEGIA BASILICAE MINORIS CONFERUNTUR ECCLESIAE DEO IN

HONOREM B. MARIAE V. IN CAELUM ASSUMPTAE, IN VALLE UMBROSA

INTRA FINES FESULANAE DIOECESIS, DICATAE.

PIUS PP. XII

Ad perpetuam rei memoriam. — In edito monte Etruriae eodemque
opacis nemoribus vestito dulcique uligine laeto Templum Beatae Mariae
Virginis in Caelum Assumptae continensque monasterium exstant, quae
caput sunt ac sedes praecipua Congregationis Vallis Umbrosae. In hisce
enim umbris frigidis, silentibus, frondosis, quas non attingit iluxi saeculi
tumultus, Sanctus Ioannes Gualbertus, eiusdem sodalitatis religiosae
auctor et pater, cuius et Deiparam Virginem Caelo receptam peculiarem
voluit esse tutricem, die ix mensis Iulii, anno MLI, Aedem illam,
a se antea excitatam, consecrandam curavit idemque asceterium constituit
quod pietatis ac doctrinae foret alacris palaestra et, in tanto illius
aetatis rerum discrimine, tam honestae exercitationis fructus quasi ex
umbráculo cumulate produceret in solem. Ecclesia ipsa, quae una efii-

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.