AAS 43 (1951), p. 427
citur aula, exquisitioris artis « Barocae », quam vocant, redolet elegantiam
; in tholo, octo columnis generis Ionici suffulto, Beatissima Virgo
Maria ad caelestem gloriam Assumpta nitidis gratisque coloribus cernitur
expressa; admiraris etiam scamna chori, utpote opere vermiculato
admodum spectabilia. Ceterum Ecclesia, in cuius officiis Monachi
Vallis Umbrosae impigri versantur, Sanctorum Reliquiis atque sacra
afììuit supellectile, adeo ut, quod ad domus Dei decorem, nihil in ea
videatur desiderari. Hoc autem prae Nobis ferendum inclytum hoc coenobium
inde ab initio domicilium quoddam exstitisse religionis Marialis
eamque a Sancto Conditore et eius filiis in Christifidelium animis haud
intermisso studio esse defixani; qui etiamnum festo die Assumptionis
Beatae Mariae Virginis perfrequentes montem quotannis ascendunt, ut,
quam in vota vocent, Almae Deiparae potiantur muneribus supernis.
Hoc igitur Templum in prioribus regionis Etruriae numeratur quae
hoc Virginis Mariae Mysterio fuerint dedicata, indeque is cultus amplissime
provectus est ac dilatatus. Cum ergo proximo anno nonum revolvatur
saeculum ab hac Aede consecrata, dilectus filius Aemilianus Lucchesi,
hodiernus Abbas Generalis Congregationis Vallis Umbrosae Ordinis
Sancti Benedicti, nomine quoque suae fidei creditorum, atque
populi christiani precibus de auctiore Dei Genetricis elatione morem
gerens, submisse Nobis supplicavit ut Ecclesiam, quam saepe diximus,
praecipuo honore condecorare dignaremur, Basilicam Minorem eam
renuntiantes. Nos autem, ad peculiarem in Virginem Caelestem observantiam
a puero assueti, ut tam probatae Eius religioni maiora afferremus
incrementa et Templum hoc, per longam annorum seriem cultus
eiusdem nobile praesidium ac propugnaculum, merito ornaretur titulo
honoris, supplicationes huiusmodi, quibus Dilecti Filii Nostri Eliae
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis dalla Costa, Archiepiscopi
Florentini, necnon Venerabilis Fratris Ioannis Giorgis, Episcopi
Fesulani, amplissima accesserat commendatio, libenti animo censuimus
audiendas. Quapropter, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa
scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Ecclesiam
Deo in honorem Beatae Mariae Virginis in Caelum Assumptae consecratam
atque in Valle Umbrosa, intra fines Fesulanae Dioeceseos, exstantem,
ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus
ac privilegiis liturgicis quae Templis itidem insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare
ac permanere ; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere ;