AAS 5 (1913), p. 40

15. Ergo in hypothesi, quod i dubio non daretur propositum
responsum negativum, in tertio dubio non esset dandum responsum
simpliciter affirmativum, sed esset respondendum: affirmative, servata
tamen naturali et canonica aequitate.
Atque haec habui quae circa proposita dubia dicerem, salvo meliori
iudicio.
PETRUS YIDAL, S. L, Consultor.

S. CONGREGATIO DE PROPAGANDA FIDE

DECRETUM.

PRAEFECTURA APOSTOLICA DE KAFFA MERIDIONALI ERIGITUR.

Quo uberes salutis fructus in Apostolico inter populos Galla Vicariatu
adhuc suscepti laetius in dies augeantur, cumque propitia dilatandae
fidei ibidem non desint auspicia, opportunum consilium visum
est ab eodem Apostolico Vicariatu, curis concredito Ordinis Minorum
Gapuccinorum, territorium ad occidentales oras, dissito tractu iacens,
distrahere ac in separatam missionem erigere. Emi itaque Patres sacrae
huius Congregationis Christiano Nomini Propagando, in plenariis comitiis
die 20 vertentis mensis ianuarii habitis, novam Apostolicam Praefecturam,
de Kafla meridionali nuncupandam, alumnisque Instituti Taurinensis a
Consolata pro missionibus ad exteros tradendam, erigere censuerunt,
sequentibus statutis limitibus:
Ad Boream Baro flumen a confiniis anglo-aethiopicis ad eius fontes
in monte Secia, deinde flumen Goggeb a fontibus ad eius influxum in
Omo, et latitudinis gradus qui, exinde procedens, pervenit usque ad
montes Arussi.
Ad Orientem displuvium aquarum inter flumina quae hinc in lacus
Margherita, Ciamò et Stefania, illinc in Indicum Oceanum influunt.
Ad Meridiem linea quae coniungit praedicti displuvii terminum cum
litore orientali laci Rodolfo ubi a 4° latitudinis borealis gradu secatur.
Ad Occidentem demum priores fines Apostolici inter populos Galla
Vicariatus, nunc per praesens decretum inno van tur et ad confinia civilia
anglo-aethiopica, inter lacum Rodolfo et flumen Baro interiecta, proferuntur.

Quam sententiam Ssmo Domino nostro Pio, div prov., Pp. X per¿
infrascriptum eiusdem S. Congregationis Secretarium, in audientia die 27

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.