AAS 5 (1913), p. 49

moriio menses, ipsi confessa est se ab alio cognitam fuisse et gravidam
evasisse.
Imo nec tunc quidem cogitavit de matrimonio dissolvendo ob conditionem
appositam, sed demum postquam a parocho de matrimonii
impedimentis edoctus fuit. Conditionem igitur veram propriamque appositam
fuisse probari nequit, idque eo minus, quia nonnulla argumenta
contra exsistentiam conditionis militare videntur et revera militant.
Praeprimis scil. ante matrimonium noverat Teichert, sponsam suam
cum alio viro amoribus induisisse. Ipse enim fatetur: « Quando io entrai
« in relazione con Elisabetta Wilhelm, io non conoscevo esattamente
« per quanto tempo ella fosse stata in relazione col fabbro Hahn, ma
« sapevo tuttavia di certo che ciò era stato per più di un anno ». At
haec relatio dubium saltem de sponsae integritate in mente actoris generare,
eumque ad ulteriores investigationes de exsistentia qualitatis a se
volitae movere debuisset. Actor autem contentus fuit verba supra relata
semel proferre, nec sponsam ulterius de hac re interpellavit.
Praeterea mulier rem alio modo exponit quam maritus. Ipsa enim
in epistola diei 2 martii 1910 asserit, se amplius non recordari quid
Teichert ei dixerit, et relationes suas cum fabro Hahn numquam
negasse. Idem mulier confirmat in interrogatòrio diei 30 decembris 1910.
Interrogata enim, cur Iacobo Teichert ante nuptias non confessa sit,
se cum fabro Hahn relationes habuisse et gravidam esse, respondit:
« Teichert mi dimandò se io avessi avuto relazioni col Hahn. Io non dissi
« nè sì nè no, ma ho dichiarato che se Hahn ciò avesse voluto e io
« non lo avessi fatto, egli sarebbe stato cattivo con me. Teichert non
« mi ha domandato se io fossi rimasta incinta di Hahn ». Et interrogata,
an Teichert ante desponsationem vel matrimonium ei direxerit
verba, « Elsa, ego numquam ducam puellam, quae iam cum alio com-
« mercium carnale habuit. Habuistine hoc ? », respondit : « Io oggi non
«posso più ricordarmi di ciò che Teichert mi abbia detto tre anni fa ».
Elsa Wilhelm porro asserit, se ante nuptias ignorasse an gravida
fuerit nec ne, et medicum demum unum fere post mensem a matrimonio
contracto, scil. sub fine mensis februarii, praegnantiam declarasse.

Interrogata demum an Iacobus post separationem de verbis supra
relatis (scil. Elsa, ego numquam ducam etc.) cum ipsa collocutus sit,
respondit: «Egli mi incontrò in Eppstein e mi disse: "Elsa, io non
« posso, lasciarmi unire in matrimonio religioso, se tu in Limburgo non
« riferisci al Vescovo, che io ti ho détto ciò „ ». Actor quidem negat
se hisce verbis usum esse, admittit tamen se colloquium in Eppstein

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.