AAS 9 (1917), p. 435

Promotore, omnibusque accurate perpensis, rescribendum censuerunt:
Signandam esse Commissionem introductionis causae, si Sanctissimo placuerit.
Die 7 augusti 1917.
Quibus omnibus Sanctissimo Domino nostro Benedicto Papae XV
per infrascriptum Cardinalem Sacrae Rituum Congregationi Pro-Praefectum
relatis, Sanctitas Sua Rescriptum eiusdem Sacrae Congregationis
ratum habens, propria manu signare dignata est Commissionem
Introductionis Causae Servi Dei P. Fr. Ludovici Mariae Calco, sacerdotis
professi Ordinis Praedicatorum, die 8, eisdem mense et anno.

ANTONIUS CARD. VICO, Ep. Portuen. et S. Ruf.,
S. R. G. Pro-Praefectus.
L. © S.
Alexander Verde, Secretarius.

II

BONAËREN.

DECRETUM DE INTRODUCENDA CAUSA BEATIFICATIONIS ET CANONIZATIONIS SERVAE
DEI MARIAE ANTONIA EAS. IOSEPHO DE PAZ Y FIGUEROA.

In oppido S. Iacopo de l'Estero, intra fines Saltensis dioecesis, in Republica
Argentina, anno 1730, e nobili familia de Paz y Figueroa orta est
ancilla Dei Maria Antonia a Sancto Iosepho. Hic peregrinus flos in sterili
solo ut virens palma inter arbuscula succrescebat, corporis venustati animi
pulchritudine adiuncta. De vitae initiis pauca noscuntur, tamen compertum
est Mariam Antoniam puerilibus ludis solitudinem et orationem
praetulisse, et proximos, pauperes praesertim et afflictos, simplicitatis
et caritatis sensu et opere sublevasse. Quindecim aetatis annos agens,
Deo se devovit, eodemque fere tempore in quadam congregatione selectas
puellas collegit, quae absque certa regula, generis nomine demisse,
in christianis virtutibus et evangelicis consiliis divino servitio se manciparent.
Opus incoeptum dum prospere invalesceret, extemplo tristissimus
obtigit eventus. Nam sodales Societatis Iesu, qui multo labore
diuturnoque tempore illas regiones, sicut ceteras hispani regni colonias
in Asia, Africa et America, evangelizaverant, die 5 iulii an. 1767 proscripti
fuere cum magno civilitatis et fidei catholicae detrimento. Atta*

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.