Can. 1871

§ 1. In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

§ 2. Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

§ 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere.

§ 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.