Can. 358

§ 1. Ad Synodum vocandi sunt ad eamque venire debent: 1° Vicarius Generalis; 2° Canonici ecclesiae cathedralis aut consultores dioecesani; 3° Rector Seminarii dioecesani saltem maioris; 4° Vicarii foranei; 5° Deputatus uniuscuiusque collegialis ecclesiae a Capitulo eiusdem ecclesiae e gremio eligendus; 6° Parochi civitatis in qua Synodus celebratur; 7° Unus saltem parochus ex unoquoque vicariatu foraneo eligendus ab omnibus qui curam animarum actu inibi habeant; parochus autem electus debet pro tempore absentiae vicarium substitutum sibi sufficere ad normam can. 465, § 4; 8° Abbates de regimine et unus e Superioribus cuiusque religionis clericalis qui in dioecesi commorentur, designatus a Superiore provinciali, nisi domus provincialis sit in dioecesi et Superior provincialis interesse ipse maluerit.

§ 2. Episcopus, si opportunum iudicaverit, potest ad Synodum vocare alios quoque et etiam omnes canonicos, parochos, Superiores religiosos, imo et singulos suae dioecesis saeculares sacerdotes, iis tamen exceptis qui necessarii sunt ne in paroeciis animarum cura desit; invitati autem ius suffragii in omnibus habent, perinde ac ceteri, nisi Episcopus in invitatione aliud expresse caverit.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.