Can. 426
§ 1. Officium consultorum est ad triennium.
§ 2. Exacto triennio, Episcopus vel alios in eorum locum substituat, vel eosdem ad aliud triennium confirmet, quod idem servetur singulis trienniis.
§ 3. Deficiente, quavis de causa, aliquo consultore intra triennium, Episcopus alium de consilio ceterorum consultorum substituat, isque in officio maneat usque ad expletum idem triennium.
§ 4. Cum vero triennium excidisse contigerit vacante sede episcopali, consultores in officio maneant usque ad accessum novi Episcopi, qui intra sex menses ab inita possessione providere debet ad normam huius canonis.
§ 5. Si, sede vacante, aliquis consultor moriatur vel renuntiet, Vicarius Capitularis, de consensu aliorum consultorum, alium nominet, qui tamen, ut munere, sede plena, fungatur, indiget novi Episcopi confirmatione.