Can. 463
§ 1. Ius est parocho ad praestationes quas ei tribuit vel probata consuetudo vel legitima taxatio ad normam can. 1507, § 1.
§ 2. Potiores exigens, ad restitutionem tenetur.
§ 3. Licet paroeciale aliquod officium ab alio fuerit expletum, praestationes tamen parocho cedunt, nisi de contraria offerentium voluntate certo constet circa summam quae taxam excedit.
§ 4. Gratuitum ministerium ne deneget parochus iis qui solvendo pares non sunt.