Can. 512

§ 1. Ordinarius loci per se vel per alium quinto quoque anno visitare debet: 1° Singula monialium monasteria quae sibi vel Sedi Apostolicae immediate subiecta sunt; 2° Singulas domos sive virorum sive mulierum Congregationis iuris dioecesani.

§ 2. Visitare quoque eodem tempore debet: 1° Monasteria monialium, quae regularibus subduntur, circa ea quae ad clausurae legem spectant; imo etiam circa alia omnia, si Superior regularis ea a quinque annis non visitaverit; 2° Singulas domos Congregationis clericalis iuris pontificii etiam exemptae, in iis quae pertinent ad ecclesiam, sacrarium, oratorium publicum, sedem ad sacramentum poenitentiae; 3° Singulas domos Congregationis laicalis iuris pontificii non solum in iis, de quibus in superiore numero, sed etiam in aliis, quae ad internam disciplinam spectant, ad normam tamen can. 618, § 2, n. 2.

§ 3. Quod ad bonorum administrationem attinet, serventur praescripta can. 532-535.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.