Can. 539
§ 1. In religionibus a votis perpetuis mulieres omnes et, si agatur de religione virorum, conversi, antequam ad novitiatum admittantur, postulatum ad sex saltem integros menses peragant; in religionibus vero a votis temporariis, ad necessitatem et tempus postulatus quod attinet, standum constitutionibus.
§ 2. Superior maior praescriptum postulatus tempus potest prorogare, non tamen ultra aliud semestre.