Can. 580
§ 1. Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive temporariis, nisi aliud in constitutionibus cautum sit, conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi, salvis quae in can. 569 praescripta sunt.
§ 2. Quidquid autem industria sua vel intuitu religionis acquirit, religioni acquirit.
§ 3. Cessionem vel dispositionem de qua in can. 569, § 2, professus mutare potest non quidem proprio arbitrio, nisi constitutiones id sinant, sed de supremi Moderatoris licentia, aut, si de monialibus agatur, de licentia Ordinarii loci et, si monasterium regularibus obnoxium sit, Superioris regularis, dummodo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, non fiat in favorem religionis; per discessum autem a religione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit.