Can. 997

§ 1. Hoc examen sive pro clericis saecularibus sive pro religiosis recipit loci Ordinarius qui iure proprio ordinat, aut dat dimissorias litteras; qui tamen potest quoque, ex iusta causa, illud Episcopo ordinaturo committere, qui id oneris suscipere velit.

§ 2. Episcopus alienum subditum sive saecularem sive religiosum ordinans cum legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum examinatum fuisse ad normam § 1, et idoneum repertum, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; et si pro sua conscientia censeat candidatum non esse idoneum, eum ne promoveat.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.