Can. 996
§ 1. Quilibet promovendus sive saecularis sive religiosus debet praevium ac diligens examen subire circa ipsum ordinem suscipiendum.
§ 2. Promovendi vero ad sacros ordines in aliis quoque de sacra theologia tractationibus periculum faciant.
§ 3. Episcoporum est statuere qua methodo, coram quibus examinatoribus et quibus in tractationibus sacrae theologiae promovendi periculum facere debeant.