Concilio di Cartagine del 419 (Codex canonum Ecclesiae Africanae)
Codex canonum Ecclesiae Africanae (Concilium Carthaginense, 419) · 419 d.C. · Carthage
Can. 1 — Ut quae in Nicaeno concilio statuta sunt omnimodo conserventur.
Aurelius episcopus dixit: Haec ita apud nos habentur exemplaria statutorum quae tunc Patres nostri de concilio Nicaeno secum detulerunt, cujus formam servantes, haec quae sequentur constituta, firmata a nobis custodientur.
Can. 2 — De Trinitate praedicanda.
Universum concilium dixit: Deo propitio, pari professione, fides ecclesiastica, quae per nos traditur in hoc coetu glorioso, primitus confitenda est, tunc demum ordo ecclesiasticus singulorum, et consensu omnium asservandus. Ad corroborandas autem fratrum et coepiscoporum nostrorum nuper promotorum mentes, ea proponenda sunt, quae a patribus certa dispositione accepimus, ut Trinitatis, quam nostris sensibus consecratam retinemus, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere differentiam, sicuti dicimus, ita Dei populos instruamus. Item ab universis episcopis nuper promotis dictum est: Plane sic accepimus, sic tenemus, sic docemus fidem evangelicam cum vestra doctrina sequentes.
Nota ISTRIONI: Questo canone (sulla predicazione della Trinità) non corrisponde all'argomento citato; l'edizione citata può numerare diversamente i canoni.
Can. 3 — De continentia.
Aurelius episcopus dixit: Cum in praeterito concilio de continentia, et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres, qui constrictione quadam castitatis per consecrationes annexi sunt, episcopos, inquam, presbyteros, et diaconos, ita placuit, ut condecet sacros antistites, ac Dei sacerdotes, nec non et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Domino postulant, impetrare, ut quod apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus.
Can. 4 — De diversis ordinibus ab uxoribus abstinendis.
Faustinus episcopus Ecclesiae Potentinae, provinciae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae, dixit: Placet ut episcopus, presbyter, et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes, ab uxoribus se abstineant. Ab universis episcopis dictum est: Placet, ut in omnibus pudicitia custodiatur, qui altari inserviunt.
Can. 5 — De avaritia.
Aurelius episcopus dixit: Avaritiae cupiditas, quam rerum omnium malarum matrem esse, nemo qui dubitet, proinde inhibenda est, ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos Patrum statutos transcendat, nec omnino cuiquam clericorum liceat de qualibet re fenus accipere. Quanquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis, formam accipient, caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est ferenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo contra Evangelia facit sine periculo.
Can. 6 — Ut chrisma a presbyteris non fiat.
Fortunatus episcopus dixit: In praeteritis conciliis statutum meminimus esse, ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium, nec non et puellarum consecratio a presbyteris non fiant: si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati; quid ad haec dicitis? Ab universis episcopis dictum est: Chrismae confectio, et puellarum consecratio, a presbyteris non fiat, vel reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere, hoc omnibus placet.
Can. 7 — De his qui in periculo positi reconciliantur.
Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliare divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare, quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab universis episcopis dictum est: Placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est.
Can. 8 — De his qui in accusationem majoris natu veniunt; et ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Numidius episcopus Maxulitanus dixit: Praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis, qui existimant majores natu, vel episcopos, passim vageque in accusationem pulsandos; debent tam facile admitti, necne? Aurelius episcopus dixit: Placet igitur charitati vestrae ut is qui aliquibus sceleribus irretitus est vocem adversus majorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, placet.
Can. 9 — De his qui merito facinorum suorum ab Ecclesiae congregatione pelluntur.
Augustinus episcopus, legatus provinciae Numidiae, dixit: Hoc statuere dignemini, ut si qui forte merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, et sive ab aliquo episcopo, vel presbytero fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare judicium. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet.
Can. 10 — De presbyteris qui a propriis corripiuntur episcopis.
Alypius episcopus, legatus provinciae Numidiae dixit: Nec illud praetermittendum est, ut si quis forte presbyter ab episcopo suo correptus, tumore, vel superbia inflatus putaverit separatim sacrificia Deo offerenda, vel aliud erigendum altare, contra ecclesiasticam fidem, vel disciplinam, crediderit, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis provinciae Numidiae dixit: Necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt, quae frater noster Alypius prosecutus est; proinde quid videatur vestrae dilectioni, edicite.
Can. 11 — Si quis presbyter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit.
Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbyter a praeposito suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri, ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari: quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit) inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim, cum aliquibus schisma faciens, sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur, et locum amittat; ac si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.
Can. 12 — Si quis episcopus absque tempore synodi in crimine detentus fuerit, a 12 episcopis audiatur.
Felix episcopus dixit: Suggero, secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a 12 episcopis audiatur, et presbyter a sex episcopis cum proprio suo episcopo audiatur, et diaconus a tribus.
Can. 13 — Ut non liceat episcopum nisi a plurimis ordinari; sed si necessitas fuerit, vel a tribus ordinetur episcopis.
Aurelius episcopus dixit: Quid ad haec dicit sanctitas vestra? Ab universis episcopis dictum est: A nobis veterum statuta debere servari, sicuti et inconsulto primate cujuslibet provinciae, tam facile non praesumant multi congregati episcopi episcopum ordinare: nisi necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, ejus praecepto ordinare debebunt episcopum; et si quis contra suam professionem, vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit.
Can. 14 — Ut de Tripoli unus episcopus in legationem veniat, et ut presbyter ibidem a quinque episcopis audiatur.
Item placuit de Tripoli, propter inopiam provinciae unus episcopus in legationem veniat, et ut ibi presbyter a quinque audiatur episcopis, et diaconus a tribus, ut superius memoratum est, proprio episcopo residente.
Can. 15 — De diversis ordinibus Ecclesiae servientibus: ut si quis causam criminis incurrerit, et abjecerit judicium ecclesiasticum, debeat periclitari; et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non adeant.
Item placuit ut quisquis episcoporum, presbyterorum, et diaconorum, seu clericorum, cum in Ecclesia ei fuerit crimen institutum, vel civilis causa fuerit commota, si, relicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in criminali; in civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit. Hoc etiam placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati. Sane si ex consensu partium electi fuerint judices, etiam a pauciori numero, quam constitutum est, non liceat provocari. Et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non exhibeant, sed nec spectent, licet hoc semper Christianis omnibus indictum sit, et ubi blasphemiae sunt, non accedant.
Can. 16 — Ut nullus episcopus, presbyter, et diaconus conductor existat; et ut lectores uxores accipiant; et clerici abstineant ab usuris; et quo tempore vel ipsi, vel virgines consecrentur.
Item placuit ut episcopi, presbyteri et diaconi, non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi negotio, et inhonesto victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: « Nullus militans Deo implicat se negotiis saecularibus. » Item placuit ut lectores, cum ad annos pubertatis pervenerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri. Item placuit ut clericus, si commodaverit pecuniam, pecuniam accipiat; si speciem, eamdem speciem, quantam dederit, accipiat; et ut ante viginti quinque annos aetatis nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur; et ut lectores populum non salutent.
Can. 17 — Ut unaquaeque provincia, propter longinquitatem, primatem habeat proprium.
Placuit ut Mauritania Sitifensis, ut postulavit, primatem provinciae Numidiae, ex cujus coetu separatur, ut suum habeat primatem, quem, consentientibus omnibus primatibus provinciarum Africanarum, vel omnibus episcopis, propter longinquitatem habere permissa est.
Can. 18 — Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare; et ut corporibus defunctorum eucharistia non detur, nec baptisma; et ut per singulos annos per omnes provincias ad concilium metropolitani conveniatur.
Item placuit ut ordinatis episcopis vel clericis, prius ab ordinatoribus suis placita conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteant. Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur; scriptum est enim: « Accipite, et edite, » cadavera autem nec accipere possunt, nec edere; et ne jam mortuos homines baptizari faciat presbyterorum ignavia: pro qua re confirmandum est in hac sancta synodo ut, secundum Nicaena statuta, propter causas ecclesiasticas, quae ad perniciem plebium saepe veterascunt, singulis quibusque annis concilium convocetur, ad quod omnes provinciae, quae primas sedes habent, de conciliis suis binos, aut quantos delegerint, episcopos legatos mittant, ut congregato conventu plena possit esse auctoritas.
Nota COMUNIONE EUCARISTICA: Stampato «can. 22» (sulle donazioni ai non cattolici); probabilmente il can. 18, contro la comunione ai defunti.
Can. 19 — Ut si quis episcopus accusatur, ad primatem ipsius provinciae causa deferatur.
Aurelius episcopus dixit: Quisquis episcoporum accusatur, ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator; nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum, die statuta, litteris evocatus, minime occurrerit, hoc est infra spatium mensis, ex ea die, qua eum litteras accepisse constiterit: quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem; verum tam diu post mensem secundum non communicet, donec purgetur. Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis sententiam dixisse judicetur, tempore sane quo non communicati nec in sua Ecclesia, vel parochia communicet. Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur; si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo, ipse removeatur a communione accusator: ita tamen, ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se ad diem occurrere non voluisse sed non potuisse probaverit. Illud vero, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.
Can. 20 — De presbyteris, vel clericis accusatis.
Si autem presbyteri, vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis cum proprio episcopo legitimo numero collegarum quos ab eodem accusati petierint: id est una secum in presbyteri nomine sex, in diaconi tres ipsorum causam discutiant, eadem dierum, et dilationum, et a communione remotionum, et discussion personarum, inter accusatores et eos qui accusantur, forma servata. Reliquorum autem clericorum causas, etiam solus episcopus loci agnoscat, et finiat.
Can. 21 — Ut filii clericorum in matrimonio non jungantur haereticis.
Iterum placuit ut filii clericorum gentilibus, vel haereticis matrimonio non jungantur.
Can. 22 — Ut episcopi vel clerici in eos qui non sunt catholici nihil conferant.
Et ut in eos qui catholici Christiani non sunt, etiamsi consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum, episcopi vel clerici nihil conferant.
Can. 23 — Ut episcopi trans mare non proficiscantur.
Item ut episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo suae cujusque provinciae, ut ab eo praecipue possint sumere formatam vel commendationem.
Can. 24 — Ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur.
Item ut praeter Scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae Scripturae, id est Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri 4, Paralipomenon libri 2, Job, Psalterium, Salomonis libri 5, libri 12 Prophetarum, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Thobias, Judith, Esther, Esdrae libri 2, Machabaeorum libri 2; Novi Testamenti: Evangeliorum libri 4, Actuum apostolorum liber unus, Epistolae Pauli 14, Petri apostoli 2, Joannis apostoli 3, Jacobi apostoli una, Judae apostoli una, Apocalypsis Joannis liber unus. Hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda.
Can. 25 — De episcopis, vel sequentibus ordinibus, qui sacrosancta mysteria contrectant, placuit ab uxoribus contineri.
Aurelius episcopus dixit: Addimus, fratres charissimi, praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis lectorum, erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit, quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi, presbyteri, sed et episcopi, secundum propria statuta, etiam ab uxoribus se contineant, ut tanquam non habentes videantur esse: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, nisi maturiori aetate. Ab universo concilio dictum est: Quae vestra sanctitas est juste moderata et sancta, et Deo placita sunt, confirmamus.
Can. 26 — Ut res Ecclesiae nemo distrahat.
Item placuit ut rem Ecclesiae nemo vendat: quod si redditus non habet, et aliqua nimia necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provinciae ipsius, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur. Quod si tanta urget necessitas Ecclesiae, ut non possit ante consulere, saltem vicinos testes convocet episcopos, curans ad concilium omnes referre suae Ecclesiae necessitates: quod si non fecerit, reus Deo, et concilio venditor, honore amisso, teneatur.
Can. 27 — Presbyteri et diaconi in graviore culpa convicti manus impositionem, tanquam laici, nequaquam suscipiant.
Item confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviori culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus, tanquam poenitentibus, vel tanquam fidelibus laicis, imponatur; neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Can. 28 — Presbyteri diaconi, vel clerici, qui causa sua ad transmarina putaverint appellandum, in communionem minime suscipiantur.
Item placuit ut presbyteri, diaconi, vel caeteri inferiores clerici, in causis quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos cum consensu sui episcopi audiant, et inter eos definiant adhibiti ab eis episcopi: quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent ad transmarina judicia, sed ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiatur.
Can. 29 — Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit.
Item placuit universo concilio ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae, ante audientiam, communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.
Can. 30 — De accusato, vel accusatore.
Item placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes perducere, ubi causa finiatur.
Can. 31 — Si qui clerici ab episcopis suis promoti contempserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt.
Item placuit ut quicunque clerici, vel diaconi pro necessitatibus Ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua Ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt.
Can. 32 — Si quis clericorum pauper promotus in ordine, postea habuerit aliquid, Ecclesiae potestati subjaceat.
Item placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros, vel quaecunque praedia, nomine suo comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti in Ecclesiam eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus vel successione cognationis obvenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit: quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi, judicentur.
Can. 33 — Ut presbyteri rem Ecclesiae in qua sunt constituti non vendant, et nulli episcopo liceat rem tituli matricis Ecclesiae usurpare.
Item placuit ut presbyteri non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, quomodo et episcopis non licet vendere praedia Ecclesiae, ignorante concilio, vel presbyteris suis. Non habente ergo necessitatem, nec episcopo liceat matricis Ecclesiae, nec presbytero rem tituli sui usurpare. Recitata sunt etiam in ista synodo diversa concilia universae provinciae Africae, transactis temporibus Aurelii Carthaginensis episcopi celebrata.
Can. 34 — Quod nihil de Hipponensi concilio sit emendandum.
Epigonius episcopus dixit: In hoc breviario, quod decerptum est de concilio Hipponensi, nihil arbitramur esse emendandum, vel assuendum, nisi ut dies sanctae Paschae tempore concilii innotescat.
Can. 35 — Ut episcopi, vel clerici, non facile filios suos emancipent.
Ut episcopi, vel clerici, filios suos a sua potestate per emancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum fuerint, et de aetate securi, ut possint ad eos jam propria pertinere peccata.
Can. 36 — Ut episcopi, vel clerici, non ordinentur, nisi omnes suos fecerint Christianos.
Ut episcopi, et presbyteri, et diaconi non ordinentur, priusquam omnes, qui sunt in domo eorum, Christianos catholicos fecerint.
Can. 37 — Quod praeter panem, et merum mixtum aqua, nihil in sacramentis offerri debeat.
Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur, quam quod ipse Dominus tradidit, hoc est panis, et vinum aqua mixtum: primitiae vero, seu mel, et lac, quod uno die solemnissimo in infantum mysterio solet offerri, quamvis in altari offerantur, suam tamen habeant propriam benedictionem, ut a sacramento dominico corporis et sanguinis distinguantur, nec amplius in primitiis offeratur quam de uvis et frumentis.
Can. 38 — Ut clerici, vel continentes, ad virgines, vel viduas, non accedant.
Clerici, vel continentes, ad viduas, vel virgines, nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant: et hoc non soli faciant, sed cum conclericis, vel cum his cum quibus episcopus aut presbyter jusserit, nec ipsi episcopi et presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, sed ubi aut clerici praesentes sunt, aut graves aliqui Christiani.
Can. 39 — Ut princeps sacerdotum non appelletur episcopus.
Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
Can. 40 — Ut clerici tabernas, nisi in peregrinis, non ingrediantur.
Ut clerici, edendi vel bibendi causa, tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.
Can. 41 — Ut a jejunis Deo sacrificia celebrentur.
Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario, quo coena Domini celebratur; nam si aliquorum pomeridiano tempore defunctorum, sive episcoporum, sive caeterorum commendatio facienda est, solis orationibus fiat, si illi qui faciunt jam pransi inveniuntur.
Can. 42 — Ut in ecclesiis convivia minime celebrentur.
Ut nulli episcopi, vel clerici in ecclesia conveniantur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant; populi etiam ab hujusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur.
Can. 43 — De poenitentibus.
Ut poenitentibus, secundum differentiam peccatorum, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur, et ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem, nisi absentiae episcopi necessitate cogente. Cujuscunque autem poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidem manus ei imponatur.
Can. 44 — De virginibus.
Ut virgines sacrae, cum parentibus, a quibus custodiebantur, privatae fuerint, episcopi vel presbyteri, ubi episcopus absens est, providentia, gravioribus feminis commendentur, aut simul habitantes invicem se custodiant, ne passim vagando Ecclesiae laedant existimationem.
Can. 45 — De aegrotantibus qui pro se respondere non possunt.
Ut aegrotantes qui pro se respondere non possunt, cum voluntatis eorum testimonium sui periculo proprio dixerint, baptizentur. Ut scenicis, atque histrionibus, caeterisque hujusmodi personis, vel apostaticis conversis vel reversis ad Deum, gratia vel reconciliatio non negetur.
Can. 46 — De passionibus martyrum.
Liceat etiam legi passiones martyrum, cum anniversarii dies eorum celebrantur.
Can. 47 — De parvulis qui apud Donatistas baptizati sunt.
De Donatistis placuit ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium et Simplicianum de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem, ne quod suo non fecerunt judicio, cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat ne promoveantur sacri altaris ministri. Quibus insertis, Honoratus et Urbanus episcopi, legati provinciae Mauritaniae Sitifensis, dixerunt: Jam dudum, cum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione, quousque fratres nostri advenire possent de Numidia legati; sed quia non parvi dies sunt, quibus exspectati minime venerunt, ultra praetermittere, quae nobis mandata sunt a nostris coepiscopis non oportet; atque ideo, fratres, suggestionem nostram libenter admittite. De fide enim Nicaeni tractatus audivimus; verum est de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a jejunis, sicut dignum est, offerantur, et tunc, et nunc firmatum est.
Can. 48 — De rebaptizationibus et reordinationibus, vel translationibus episcoporum.
Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, ut non liceat fieri rebaptizationes, reordinationes, vel translationes episcoporum. Nam Cresconius Villa-Rhegensis episcopus, plebe sua derelicta, Tubuniensem invasit Ecclesiam, et usque hodie commonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere eamdem, quam invaserat, plebem, contempsit. Adversus istum quae pronuntiata fuerant confirmata quidem audivimus; sed petimus, secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam quod, jam necessitate ipsa cogente, liberum nobis sit rectorem provinciae, secundum statuta gloriosissimorum principum, adversus illum adire, ut qui miti admonitione sanctitatis vestrae acquiescere noluit, et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur. Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae, non aestimabitur appetitus, si a vestra charitate modeste conventus recedere detractaverit, cum fuerit, suo contemptu, et contumacia, faciente etiam auctoritate judiciaria, conventus. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc ergo omnibus placet? Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet.
Can. 49 — Quot episcopi ordinare episcopum debeant.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis mandatum est, ut quia proxime fratres nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt pontificem, non nisi a duodecim censeatis celebrari episcoporum ordinationes. Aurelius episcopus dixit: Forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant, qui fuerint destinati ad episcopum ordinandum. Propterea, quia in Tripoli forte, et in Arzuge interjacere videntur barbarae gentes; nam in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantummodo, et possunt forte de ipso numero vel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere; nunquid debet hoc ipsum impedimento esse ecclesiasticae utilitati? Nam et in hac Ecclesia, ad quam dignata est vestra sanctitas convenire, crebro ac pene per diem dominicam ordinandos habemus; nunquidnam frequenter duodecim potero, vel decem, vel non multo minus advocare episcopos? sed facile est mihi duos adjungere meae parvitati vicinos. Quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse.
Can. 50 — Quot addi debeant episcopi numero ordinatorum, si de ordinando episcopo fuerit contradictum.
Sed illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus, si qua contradictio fuerit oborta, quia talia tractata sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres jam, sed postuletur ad numerum supradictorum unus vel duo, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiantur primo personae contradicentium. Postremo etiam illa quae objiciuntur pertractentur; et cum purgatus fuerit in conspectu publico, ita demum ordinetur. Si hoc cum vestrae sanctitatis animo concordat, roboretur vestrae dignationis responsione. Ab universis episcopis dictum est: Satis placet.
Can. 51 — Ut de Ecclesia Carthaginis dies Paschae nuntietur.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam de commonitorio nostro omnia tractata noscuntur, addimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicuti assolet, instruamur, et non sub angusto temporis spatio. Aurelius episcopus dixit: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse jam dudum meminimus, ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum venerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus Paschae dies per legatos qui adfuerint concilio. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Nunc de praesenti coetu petimus, ut litteris provinciam nostram de hac die informare dignemini. Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse est.
Can. 52 — De visitandis provinciis.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Et illud nobis verbo mandatum est, ut quia constitutum est in concilio Hipponensi singulas debere provincias tempore concilii visitandas esse, dignemini etiam, quod hoc anno secundum ordinem distulistis, vel alio anno Mauritaniam provinciam visitare. Aurelius episcopus dixit: Tunc de provincia Mauritania, propterea quod in finibus Africae posita sit, nihil statuimus, siquidem vicinae sunt barbarico; sed praestet Deus ut, ex abundanti non pollicentes, venire possimus ad vestram provinciam. Cogitare enim debetis, fratres, quia hoc sibi, et Tripolitani, et Arzugitani fratres poterant exigere, si ratio pateretur.
Can. 53 — Ut dioeceses, nisi ex consensu episcopi proprii, episcopum non accipiant.
Epigonius episcopus dixit: Multis conciliis hoc statutum a coetu sacerdotali est, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est, episcopos. At vero quia nonnulli, dominatu quodam adepto, communionem fratrum abhorrent, vel certe, cum depravati fuerint, quasi in quadam arce tyrannica sibi dominatum vindicant, quod plerique tumidi, atque stolidi, adversum episcopum suas cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi concinnantes plebem, vel certe persuasu maligno, ut illicito favore eosdem velint sibi collocare rectores; quod quidem insigne mentis tuae tenemus votum, frater religiose Aureli, qui haec saepe oppressisti, non curando tales petitores; sed propter eorum malos cogitatus, et prave concinnata consilia hoc dico, non debere rectorem accipere eam plebem, quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit. Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc, quod prosecutus sum, confirmetur. Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto: sed hoc me et fecisse et facturum esse profiteor circa eos sane, qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium. Sunt enim plerique conspirantes cum plebibus propriis, quas decipiunt, ut dictum est, earum scalpentes aures, blandi ad seducendum, vitiosae vitae homines, vel certe inflati, et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnunquam conventi ad concilium venire detrectant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes. Dico, si placet, circa hos non tantum dioeceses non esse servandas, verum et de propria Ecclesia, quae illis male faverit, omnimodo adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur. Oportet enim, ut qui universis fratribus, ac toto concilio inhaeserit, non solum suam integro jure, sed et dioeceses possideat. At vero, qui sibimet putant plebes sufficere, fraterna dilectione contempta, non tantum dioeceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles. Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Summa provisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum, et puto, omnium responsione ea quae prosequi dignatus es, roboranda. Universi episcopi dixerunt: Placet, placet.
Can. 54 — Ut alienus clericus minime suscipiatur ab alio.
Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmatum est a vestra prudentia, beatissimi fratres, ut clericum cum alienum nullus sibi praeripiat episcopus praeter ejus arbitrium, cujus fuerit clericus. Dico autem Julianum, qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis, ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est, cum esset puer egentissimus, mihi ab eodem commendatus, cumque multis annis a me aleretur atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum esse in Ecclesia mea, per manum parvitatis meae constat: idem in dioecesi Mappaliensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae, idem Julianus eum arripuit, quem dicit quasi proprium civem sui loci Vazaritani, me inconsulto usurpare, nam et diaconum illum ordinavit: hoc si liceat, pateat haec licentia nobis, beatissimi fratres, si minus, tam impudens cohibeatur, ne se misceat communioni cujusquam. Numidius episcopus dixit: Si non postulata neque consulta tua dignatione id videtur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum, atque indigne. Quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum, et cum satisfactione eumdem clericum, quem fuerat ausus ordinare, revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumaciae suae separatus a nobis, excipiet judicium. Epigonius episcopus dixit: Aetate pater, et ipsa promotione antiquissimus, vir laudabilis, frater et collega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus effici.
Can. 55 — Ut Carthaginensi episcopo unde voluerit clericum liceat ordinare.
Aurelius episcopus dixit: Sermonem meum admittite, fratres. Contingit nonnunquam, ut postulentur ab Ecclesiis, quae praepositis egent, vel presbyteris, vel episcopis: et tamen memor statutorum id sequor, ut conveniam episcopum ejus, atque ei inculcem, quod ejus clericus a qualibet Ecclesia postuletur: sed forte in hodierno non reluctati sunt, et nequando contingat ut reluctentur, cum fuerint a me in hac causa postulati, quem scitis multarum Ecclesiarum, et ordinandorum curam sustinere. Justum est ergo, ut quemlibet consacerdotum conveniam cum duobus e consortio nostro, vel tribus testibus. Sin vero indevotus exstiterit, quid censet charitas vestra faciendum? Ego enim cunctarum Ecclesiarum, dignatione Dei, ut scitis, fratres, sollicitudinem sustineo. Numidius episcopus dixit: Fuit semper haec licentia huic sedi, ut unde vellet, et de cujus nomine fuisset conventus, pro desiderio cujusque Ecclesiae ordinare episcopum. Epigonius episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem, minus enim praesumis, frater, cum te bonum et clementem omnibus praebes; habes enim hoc in arbitrio, sed longe est ut satisfiat personae uniuscujusque episcopi in prima tantummodo conventione. Si autem quod licet huic sedi vindicandum sibi fuerit arbitratus, necesse habes tu omnes Ecclesias fulcire, unde tibi non potestatem damus, sed tuae assignamus, ut liceat voluntati tuae, et semper tenere quem voles, ut praepositos plebibus vel Ecclesiis non constituas, qui postulati fuerint, et unde volueris. Posthumianus episcopus dixit: Deinde, qui unum habuerit, nunquid debet illi unus presbyter auferri? Aurelius episcopus dixit: Sed episcopus unus esse potest, per quem dignatione divina presbyteri multi constitui possint, unus autem episcopus difficile invenitur constituendus. Quapropter si necessarium episcopatui quis habuerit presbyterum, et unum, ut dixisti, frater, habuerit, etiam ipsum ad promotionem dare debebit. Posthumianus episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clericos, debet mihi alia plebs subvenire? Aurelius episcopus dixit: Sane, quando tu Ecclesiae alteri subveneris, persuadebitur illi qui plures habet clericos, ut unum tibi ordinandum largiatur.
Can. 56 — Ut episcopi qui in dioecesibus fuerint ordinati dioecesim sibi nullam vindicent.
Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Audivimus constitutum ut dioeceses non mereantur episcopos accipere, nisi consensu ejus sub quo fuerant constitutae: sed in provincia nostra cum aliqui forte in dioecesi, concedente eo episcopo, in cujus potestate fuerant constituti, ordinati sunt episcopi, etiam dioeceses sibi vindicant, hoc et corrigi charitatis vestrae judicio, et inhiberi de caetero debet. Epigonius episcopus dixit: Singulis episcopis servatum est quod decebat, ut ex massa dioecesium nulla carperetur ut proprium episcopum habuisset, nisi ipse consensum adhibuisset concedendi. Sufficiat enim, si concesserit, ut eadem dioecesis permissa, proprium tantum episcopum habeat, caeteras sibi non vindicent dioeceses, quia exempta de fasce multarum sola meruit honorem episcopatus suscipere. Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum qui in dioecesi, concedente episcopo, qui matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuerat ordinatus. Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro convenerunt, sermone vestro cuncta roborate. Universi episcopi dixerunt: Omnibus nobis haec placuerunt, et haec nostra subscriptione firmavimus, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 57 — Ut parvuli apud Donatistas baptizati in catholica Ecclesia clerici ordinentur.
Unde quoniam superiori concilio statutum esse mecum recognoscit unanimitas vestra, ut hi qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et posteaquam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate, falsitatem eorum abhorrentes, ad Ecclesiam Dei catholicam per universum mundum diffusam ordine antiquo, per manus impositionem recepti sunt, debere talibus suscipiendum munus clericatus non impedire nomen erroris: cum veram Ecclesiam illorum putaverint ad fidem accedendo, et ibi Christo crediderint, et Trinitatis sacramenta perceperint, quae omnia vera, et sancta atque divina esse certissimum est, et in his omnem animae spem constitutam. Quanquam et haereticorum praesumpta audacia, veritatis nomine palliata, haec tradere audeat, quae quoniam simplicia sunt, ut praemonet beatus Apostolus dicendo, « Unus Deus, una fides, unum baptisma, » et iterari non liceat, quod semel dare oportet, anathematizato nomine erroris recipiantur per manus impositionem in unam Ecclesiam, columbam, ut dictum est, et unam matrem omnium Christianorum, ubi omnia illa sacramenta salubriter, et aeterna, et vitaliter accipiuntur: quae perseverantibus in haeresi magnam damnationis poenam conquirunt, ut quod eis in veritate ad aeternam vitam consequendam esset luminosius, hoc in errore sit tenebrosius atque damnosius. Quod fugientes nonnulli, et matris Ecclesiae catholicae ubera cognoscentes, qui illa omnia sancta mysteria amore veritatis crediderunt, atque perceperunt, quibus sacramentorum rebus cum vitae bonae probitas accesserit, sine dubio ad officium clericatus tales esse applicandos, et maxime in tanta rerum necessitate, nullus est qui non concedat. Quanquam nonnulli ejusdem sectae clerici cum plebibus, atque honoribus suis ad nos transire desiderent: qui amore honoris aut persuadent ad vitam, aut retinent ad salutem. Sed hoc majori fratrum supradictorum considerationi dimittendum censeo: ut prudentiori suo consilio nostrae suggestionis sermonem cum perpenderint, quid de hac re eis placeat, nos informare dignentur. Tantum de his, qui infantes baptizati sunt, satagimus, ut nostrae, si placet, in iisdem ordinandis consentiant voluntati. Omnia ergo, quae superius comprehendimus, apud sanctos episcopos agenda esse mecum honorabilis fraternitas vestra perpendat.
Can. 58 — De reliquiis idolorum, vel templis ab imperatoribus abolendis.
Instant etiam aliae necessitates a religiosis imperatoribus postulandae: ut reliquias idolorum per omnem Africam jubeant penitus amputari: nam plerisque in locis maritimis, atque possessionibus diversis, adhuc erroris istius iniquitas viget: ut praecipiantur et ipsa deleri, et templa eorum, quae in agris, vel in locis abditis constituta, nullo ornamento sunt, jubeantur omnimodo destrui.
Can. 59 — Ut clerici de judicii sui cognitione non cogantur in publico dicere testimonium.
Petendum etiam, ut statuere dignentur: ut si forte in Ecclesia quamlibet causam jure apostolico Ecclesiis imposito agere voluerint, et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari eum, qui cognitor, vel praesens fuit; ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.
Can. 60 — De paganorum conviviis auferendis.
Illud etiam petendum, ut quae contra praecepta divina convivia multis in locis exercentur, quae ab errore gentili attracta sunt, ita ut nunc a paganis Christiani ad haec celebranda cogantur: ex qua re temporibus Christianorum imperatorum persecutio altera fieri occulte videatur: vetari talia jubeant, et de civitatibus, et de possessionibus impositam poenam prohiberi: maxime cum etiam in natalibus martyrum per nonnullas civitates, et in ipsis locis sacris talia committere non reformident. Quibus diebus etiam, quod pudoris est dicere, saltationes sceleratissimas per vicos atque plateas exercent: ut matronalis honor, et innumerabilium feminarum pudor, devote venientium ad sacratissimum diem, injuriis lascivientibus appetatur: ut etiam ipsius sanctae religionis pene fugiatur accessus.
Can. 61 — De spectaculis, ut die dominico, vel caeteris sanctorum festivitatibus minime celebrentur.
Nec non et illud petendum, ut spectacula theatrorum caeterorumque ludorum die dominica, vel caeteris religionis Christianae diebus celeberrimis amoveantur, maxime quia sancti Paschae octavarum die populi ad circum magis, quam ad ecclesiam conveniunt, deberi transferri devotionis eorum dies si quando occurrerint, nec oportere etiam quemquam Christianorum cogi ad haec spectacula: maxime, quia in his exercendis, quae contra praecepta Dei sunt, nulla persecutionis necessitas a quoquam adhibenda est: sed, uti oportet, homo libera voluntate subsistat sibi divinitus concessa. Corporatorum enim maxime periculum considerandum est, qui contra praecepta Dei, magno terrore coguntur ad spectacula convenire.
Can. 62 — De clericis damnatis.
Et illud petendum, ut statuere dignentur: ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis, quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni, pecuniae, atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipiant.
Can. 63 — De histrionibus Christianis factis.
Et de his etiam petendum: ut si quis ex qualibet ludicra arte ad christianitatis gratiam venire voluerit, ac liber ab illa macula permanere, non eum liceat a quoquam iterum ad eadem exercenda reduci vel cogi.
Can. 64 — De manumissionibus in ecclesia celebrandis, ab imperatore poscendum.
De manumissionibus sane in ecclesia dicendis, si id nostri consacerdotes per Italiam facere reperiuntur, nostrae etiam erit fiduciae istorum ordinem consequi: data plane licentia misso legato, ut quaecunque digna fide pro statu Ecclesiae, et salute animarum agere potuerit, nos laudabiliter in conspectu Domini accepturos. Quae omnia, si sanctitati vestrae placent, edicite: ut et meam suggestionem ratam esse vobis advertant, et nostram omnium consensionem sinceritas eorum libenter accipiat. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placent haec, quae injuncta sunt peragenda, et prudenter a tua sanctitate enarrata.
Can. 65 — De Equitio damnato episcopo.
Aurelius episcopus dixit: Equitii etiam, olim merito suo episcopali sententia damnati, non arbitror praetereundam esse legationis causam: ut si forte eum in illis partibus repererit, sit eidem fratri nostro curae pro Ecclesiae statu quod oportuerit, vel ubi licuerit, adversus eum peragere. Ab universis episcopis dictum est: Multum placet et ista prosecutio: maxime cum olim damnatus sit Equitius, et ejus impudens inquietudo pro statu et salute Ecclesiae magis magisque ubique repellenda. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et praelecto subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 66 — Ut cum Donatistis lenius agatur.
Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione praecisis, leniter, et pacifice agere: ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Apostolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso in ipsius voluntatem.
Can. 67 — De litteris mittendis judicibus, ut ea quae inter Donatistas et Maximianistas acta sunt, innotescant.
Itaque placuit, ut ex concilio nostro litterae darentur ad judices Africanos, a quibus hoc peti congruum videretur, ut in hoc adjuvent communem matrem Ecclesiam catholicam, in quo episcopalis auctoritas communiri in civitatibus potest, id est ut judiciaria potestate atque diligentia ex fide Christiana, quia gestum sit in omnibus locis, in quibus Maximianistae basilicas obtinuerunt, qui ab eis schisma fecerunt inquirant, et gestis publicis, propter firmam notitiam omnibus necessariam, faciant inhaerere.
Can. 68 — Ut clerici Donatistarum in Ecclesia catholica suscipiantur in clero.
Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros et maxime ad sedem apostolicam, in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit habere Africam magnam necessitatem, propter Ecclesiae pacem, et utilitatem: ut ex ipsis Donatistis quicunque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gubernat Ecclesiam, si hoc paci Christianae prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur, sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est. Quod multarum, et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, quibus talis error exortus est, exempla testantur: non ut concilium, quod in transmarinis partibus de hac re factum est, dissolvatur, sed ut illud maneat circa eos, qui sic transire ad catholicam volunt, ut nulla per eos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit, non eis obsit quod contra honores eorum, quamvis salus nulli interclusa sit, in transmarino concilio statutum est; id est ut ordinati in parte Donati, si ad catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium: sed exceptis his, per quos catholicae unitati consulitur.
Can. 69 — Ut legatio ad Donatistas componendae pacis gratia dirigatur.
Deinde placuit, ut his peractis legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus Christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebes mittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime, ut manifestum fiat omnibus, per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis divinitus demonstratur, si attendere velint, tam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate praecisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse, ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusae, cum ista faciant pro parte Donati, neque se istorum, quos ita receperunt, communione, propter intuitum pacis, contaminari dicant, et nos condemnent, id est Ecclesiam catholicam, etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam, quos tunc accusantes convincere nequiverunt.
Can. 70 — Qui clerici ab uxoribus debeant abstinere.
Praeterea, cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur: placuit, episcopos, et presbyteros, et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere; quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio. Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque Ecclesiae consuetudinem observari debere.
Can. 71 — De his qui plebes proprias derelinquunt.
Rursum placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliquam Ecclesiam in dioecesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius, quam oportet, constitutum, curam, vel frequentationem propriae cathedrae negligere.
Can. 72 — De infantibus baptizandis, quoties dubitatur utrum fuerint baptizati.
Item placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem de traditis sibi sacramentis idonei respondere, absque ullo scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari. Hinc enim legati Maurorum, fratres nostri, consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt.
Can. 73 — Diem Paschae, die concilii nuntiandum.
Item placuit, ut dies venerabilis Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur, dies vero concilii idem servetur, qui in Hipponensi concilio constitutus est, id est X cal. Septembris. Et scribendum ad singularum quarumque provinciarum primates, ut quando apud se concilium congregant, istum diem non impediant.
Can. 74 — Ne interventor episcopus cathedram, ubi interventor est, sedeat.
Item constitutum est, ut nulli intercessori licitum sit cathedram cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere: sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum provideat: quod si neglexerit, anno exempto interven or alius tribuatur.
Can. 75 — De defensoribus Ecclesiarum ab imperatore poscendis.
Ab imperatoribus, universis visum est, postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia, ut defensores eis adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur.
Can. 76 — De episcopis, qui ad concilia non occurrunt.
Item placuit, ut quotiescunque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate, neque aegritudine, neque aliqua graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant, et primatibus suarum quarumque provinciarum intimetur, ut de universis episcopis vel duae, vel tres turmae fiant, ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant. Quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatoria conscribant, vel si post adventum tractatoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, Ecclesiae suae communione debere esse contentos.
Can. 77 — De Cresconio.
De Cresconio Villa-Regensi hoc omnibus visum est, ut hinc quoque primati Numidiae intimetur, quo cognoscat memoratum Cresconium scriptis suis conveniendum esse, ut proximo universali Africano concilio suam praesentiam non differat exhibere: quod si venire contempserit, in se cognoscat sententiam promulgandam.
Can. 78 — De Ecclesia Hipponensium Diaretorum.
Rursum placuit, ut quoniam Hipponensium Diaretorum Ecclesiae destitutio non est diutius negligenda, et Ecclesiae ibi ab his retinentur, qui Equitii facinorosam communionem declinaverunt, missis ex praesenti concilio episcopis, Regino, Alypio, Augustino, Materno, Theasio, Evodio, Placiano, Urbano, Valerio, Ambivio, Fortunato, Quodvultdeo, Honorato, Januario, Apto, Honorato, Ampelio, Victoriano, Evangelo, et Rogatiano; conventis et correctis his, qui culpabili pertinacia fugam ejusdem Equitii exspectandam putabant, cum omnium voto eis episcopus ordinetur. Si autem illi pacem considerare noluerint, non impediant in eligendo ad ordinandum praeposito utilitatem tanto tempore Ecclesiae destitutae.
Can. 79 — De clericis qui intra annum causam suam agere non procuraverint.
Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant: si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox postea penitus audiatur.
Can. 80 — Ut de alieno monasterio susceptos, nec praepositos monasterii, nec clericos liceat ordinare.
Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit, vel in suo monasterio majorem monasterii constituerit: episcopus, qui hoc fecerit, a caeterorum communione sejunctus suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus, neque praepositus perseveret.
Can. 81 — De episcopis qui haereticos, vel paganos haeredes instituunt.
Item constitutum est, ut si quis episcopus haeredes extraneos a consaguinitate sua, vel haereticos etiam consanguineos, aut paganos Ecclesiae praetulerit, saltem post mortem anathema ei dicatur atque ejus nomen inter Dei sacerdotes nullo modo recitetur; nec excusari possit, si intestatus decesserit, quia utique debuit factus episcopus rei suae ordinationem congruam suae professioni nequaquam differre.
Can. 82 — De manumissionibus.
Item placuit, ut de manumissionibus in ecclesia celebrandis ab imperatore petatur.
Can. 83 — De falsis memoriis martyrum.
Item placuit, ut altaria quae passim per agros, et per vias, tanquam memoriae martyrum constituuntur, in quibus nullum corpus, aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis qui locis eisdem praesunt, si fieri potest, evertantur: si autem hoc per tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt, nulla ibi superstitione devincti teneantur, et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus aut aliquae reliquiae sunt, aut origo alicujus habitationis, vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur. Nam quae per somnia et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubicunque constituuntur altaria, omnimodo reprobentur.
Can. 84 — De idotorum reliquiis exstirpandis.
Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae idololatriae non solam in simulacris, sed in quibuscunque locis, vel lucis, vel arboribus omnimodo deleantur.
Can. 85 — Ut ab episcopo Carthaginensi, cum opus fuerit, omnium episcoporum nomine dictentur et subscribantur epistolae.
Ab universis etiam episcopis dictum est, ut si quae litterae dictandae in concilio placuerint, venerandus episcopus qui huic sedi praesidet, omnium nomine dictare et subscribere dignetur, in quibus etiam ad episcopos legatos, qui per provincias Africanas in causa Donatistarum mittendi sunt, placuit litteras dari tenorem mandati continentes, quem non egrediantur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 86 — De episcoporum ordine, ut qui posterius ordinati sunt, prioribus se non audeant anteferre.
Valentinus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequor ea quae praeterito tempore in Ecclesia Carthaginensi gesta sunt, et subscriptionibus fratrum firmata claruerunt, etiam nos hoc servaturos esse profiteor: sed illud scimus, inviolate semper mansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere; sed officiis charitatis id semper exhibitum est prioribus, quod in sequentibus gratanter semper acciperetur. Hunc ordinem jubeat sanctitas vestra melius vestris interlocutionibus roborari. Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus; sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audivit omnium fratrum praesentia prosecutionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii: quid ad haec respondent? Datianus episcopus dixit: Quae majorum decrevit sententia, nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae, nostra assensione plene apud omnes firmata teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae.
Can. 87 — De Quodvultdeo episcopo.
De Quodvultdeo etiam Centuriensi, quoniam adversarius ipsius, cum se petiisset introduci ad concilium nostrum, interrogatus, utrum cum eo vellet apud episcopos experiri, primo promiserat, et alia die respondit hoc sibi non placere, atque discessit: placuit omnibus episcopis, ut nullus idem Quodvultdeo communicet, donec causa ejus, qualem potuerit, terminum sumat. Nam adimi ei episcopatum, antequam causae ejus exitus appareret, nulli Christiano videri jure potuisset.
Can. 88 — De Maximiano episcopo.
De Maximiano autem Bagaiensi, et ad eum, et ad ipsam plebem placuit de concilio litteras dari, ut et ipse ab episcopatu discedat, et illi sibi alium requirant.
Can. 89 — Ut episcopi qui ordinantur, ab ordinatoribus suis epistolas accipiant, quae diem et consulem praeferant.
Deinde placuit, ut quicunque deinceps ab episcopis ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem: ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur.
Can. 90 — De his qui vel semel in Ecclesia legerint, ab aliis non posse promoveri.
Item placuit, ut quicunque in Ecclesia vel semel legerit, ab alia Ecclesia ad clericatum non teneatur. Et subscripserunt: Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 91 — De conveniendis Donatistis.
Aurelius episcopus dixit: Quod in tractatum venit charitatis vestrae, puto hoc ecclesiasticis gestis esse firmandum. Professio enim vestra omnium hoc deprompsit, debere unumquemque nostrum in civitate sua per se convenire Donatistarum praepositos, aut adjungere sibi vicinum collegam, ut pariter eos in singulis quibusque civitatibus vel locis per magistratus vel seniores locorum conveniant. Hoc si omnibus placet, edicatur. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, et omnes hac subscriptione nostra firmavimus. Petimus etiam, ut epistolis ad judices de concilio mittendis, pro omnibus subscribat sanctitas tua. Aurelius episcopus dixit: Si videtur charitati vestrae, forma conventionis eorum recitetur, ut hunc tenorem prosecutionis omnes, si placuerit, teneamus. Ab universis episcopis dictum est: Recitetur. Laetus notarius recitavit.
Can. 92 — Forma conventionis Donatistarum.
Ille episcopus Ecclesiae illius dixit: Quid de auctoritate illius amplissimae sedis impetraverimus, petimus gravitatem vestram recitare, et gestis innecti, atque ut in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione, atque actis innexa, ille episcopus Ecclesiae illius dixit: Quid ergo nobis de concilio Ecclesiae catholicae mandatum sit ad Donatistas per vestram gravitatem perferendum, audire, et actis inserere, et ad eos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vos ex concilii nostri catholica auctoritate missi, de vestra correptione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit: Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur, et admonuit per Prophetam etiam in his, qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, fratres nostri estis. Hanc ergo pacificam ex charitate venientem commonitionem nostram contemnere non debetis: ut si quid veritatis habere vos arbitramini, non dubitetis asserere, id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus causam assertionis vestrae committatis: ut et nos possimus hoc facere, ut etiam de nostro concilio deligantur qui cum eis quos delegeritis, constituto loco et tempore quidquid quaestionis est quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant, et tandem aliquando, adjuvante Domino Deo nostro, finem veternosus error accipiat, ne propter animositatem hominum infirmae animae, et ignari populi sacrilega dissensione dispereant. Si enim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet; si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile innotescet. Cumque recitata esset, ab universis episcopis dictum est: Satis placet, hoc fiat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 93 — Quale commonitorium acceperunt legati contra Donatistas.
Commonitorium fratribus Theasio et Evodio, legatis ex Carthaginensi concilio ad gloriosissimos religiosissimosque principes missis, cum Domini auxilio piissimos imperatores adierint, ut eis insinuent. Quemadmodum plena fiducia secundum superioris anni concilium Donatistarum praepositi actis municipalibus sunt conventi, ut si confiderint de assertionibus suis, electis ex suo numero aliquibus idoneis, nobiscum pacifice conferrent, et mansuetudine Christiana, si quid veritatis tenerent, non ambigerent demonstrare, quo ita sinceritas catholica, quae jam pridem superioribus temporibus claruit, nunc quoque per imperitiam vel pertinaciam resistentibus innotesceret: sed quia diffidentia premebantur, nihil pene ausi sunt respondere. Unde quia impletum est erga eos episcopale ac pacificum officium, et illi qui veritati respondere nequiverunt, ad immanes violentias sunt conversi; ita ut multos episcopos multosque clericos (ut de laicis taceamus) insidiis oppresserint. Ecclesias etiam aliquas invaserint, aliquas invadere pertentaverint: ipsorum jam clementiae est consulere, ut Ecclesia catholica, quae eos religioso utero in Christo genuit, et fidei firmitate nutrivit, eorum etiam prospectione muniatur, ne temerarii homines, religiosis temporibus, infirmos populos terrendo praevaleant: quoniam seducendo depravare non possunt. Nota est enim, et saepe legibus conclamata Circumcellionum qua furunt detestabilis manus: quae etiam ipsorum religiosissimorum supra principum frequentibus sanctionibus condemnata est, adversus quorum furorem possimus non insolita, nec a Scripturis sanctis aliena impetrare praesidia, quando apostolus Paulus, sicut in apostolorum Actibus fidelibus notum est, factiosorum conspirationem militari etiam submovit auxilio. Sed nos illud poscimus, ut catholicis Ecclesiis ordinum per civitates singulas, et vicinorum quorumque possessorum per diversa loca sine ulla dissimulatione tuitio praebeatur. Simul etiam petendum ut illam legem quae a religiosae memoriae eorum patre Theodosio de auri libris decem in ordinatores vel ordinatos haereticos, seu etiam in possessores, ubi eorum congregatio deprehenditur, promulgata est, ita deinceps confirmari praecipiant: ut in eos valeat, contra quos propter eorum insidias catholici provocati contestationem deposuerint, ut hoc saltem terrore a schismatica vel haeretica pravitate desistant, qui consideratione aeterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam ut lex quae haereticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel relinquendi denegat facultatem, ab eorum quoque pietate hactenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciae furore caecati in Donatistarum errore perseverare voluerint. Caeterum illis qui consideratione unitatis et pacis se corrigere voluerint, absque interdicto hujus legis capiendae haereditatis aditus pateat, etiamsi adhuc in errore haeretico constitutis aliquid ante donationis vel haereditatis obvenit: his sane exceptis, qui lite pulsati putaverint ad catholicam transeundum, quia de talibus credibile est, non metu coelestis judicii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam praeoptasse. Ad haec autem omnia praesidio opus est potestatum suarum quarumque provinciarum, sane pro utilitatibus Ecclesiae, quidquid intellexerint prodesse, agendi et imperandi liberam decernimus legationem. Illud praeterea cunctis nobis placuit, ut litterae de coetu nostro ad gloriosissimos imperatores et eminentissimas potestates dirigantur: quibus instruantur omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse directos. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribi tardissimum est, nisi singulorum subscriptionibus eaedem epistolae onerentur, petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomine subscribere dignetur, et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi, et subscripsi: similiter et caeteri episcopi subscripserunt. Litterae etiam ad judices mittendae sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitionem per ordines civitatum, et possessores praediorum Ecclesiae catholicae impertiant. Adjungendum etiam de Equitio, ut improbitas ejus, qua sibi jus sacerdotum improbissime vindicat, ab Hipponensi Diaretorum dioecesi secundum statuta imperatoria repellatur. Litterae etiam ad episcopum Romanae Ecclesiae commendatione legatorum mittendae sunt, vel ad alios, ubi fuerit imperator, et subscripserunt. Item Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 94 — Brevis causarum.
Ut libera legatio ab omnibus provinciis ad concilium dirigatur, ad Mizonium legati, et litterae, propter liberam dirigendam legationem destinare praeceptae sunt: ut quia apud Carthaginem tantum unitas facta est, dentur etiam litterae ad judices: ut et aliis provinciis et civitatibus operam impendi jubeant unitati, et gratiarum actiones de Carthaginensi Ecclesia pro universa Africa de exclusione Donatistarum cum episcoporum litteris ad comitatum mittantur. Recitatae litterae papae Innocentii, ut episcopi ad transmarina pergere facile non debeant, quod hoc ipsum episcoporum sententiis confirmatur: ut propter gratiarum actionem et exclusionem Donatistarum duo clerici Ecclesiae Carthaginensis ad comitatum mittantur.
Can. 95 — Concilium universale non nisi necessitate faciendum.
Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est totius Africae, undecunque ad hanc sedem de hac re datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia ubi opportunitas persuaserit: causae autem quae communes non sunt, in suis provinciis judicentur.
Can. 96 — Ut ab electis judicibus provocare non liceat.
Si autem fuerit provocatum, eligat qui provocaverit judices, et cum eo et ille contra quem provocaverit: ut ab ipsis deinceps nulli liceat provocare.
Can. 97 — Ut ab imperatoribus postuletur advocatorum defensio pro causis Ecclesiae.
Placuit etiam ut petant ex nomine provinciarum omnium legati perrecturi, Vincentius et Fortunatianus a gloriosissimis imperatoribus: ut deut facultatem defensores constituendi scholasticos, qui in actu sunt, vel in munere defensionis causarum, ut more sacerdotum provinciae, iidem ipsi qui defensionem Ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis Ecclesiarum, quoties necessitas flagitaverit, vel ad obsistendum obrepentibus, vel ad necessaria suggerenda, ingredi judicum secretaria.
Can. 98 — De plebibus quae nunquam episcopos habuerunt.
Placuit et illud, ut plebes quae nunquam habuerunt proprios episcopos, nisi ex concilio plenario uniuscujusque provinciae et primatis, atque consensu ejus ad cujus dioecesim eadem Ecclesia pertinebat, decretum fuerit, minime accipiant.
Can. 99 — De plebibus vel dioecesibus ex Donatistis conversis.
Sane ut illae plebes quae conversae sunt a Donatistis, et habuerunt episcopos sine dubio, inconsulto concilio habere mereantur: quae autem plebes habuerunt episcopum, et eo defuncto voluerint non episcopum proprium habere, sed ad alicujus episcopi dioecesim pertinere, non eis esse denegandum. Nec non et illud suggestum est, quod plebes ante legem imperatoris de unitate latam quicunque converterentur episcopi ad catholicam, ipsi eas obtinere debeant: verum a lege unitatis, et deinceps, oporteat universas Ecclesias vindicare sibi episcopos catholicos eorum locorum, ad quae loca sub haereticis pertinebant vel conversorum ad catholicam, vel non conversorum haereticorum, et dioeceses, et si qua forte sunt instrumenta Ecclesiae, vel ad ejus jus pertinentia. Qui vero aliqua usurpaverunt, post legem usurpata conventi restituant.
Can. 100 — De suggestione Maurentii episcopi.
Ad suggestionem vel postulationem episcopi Maurentii, cum lecta fuisset scheda quam obtulit episcopus Placentinus, qui personam legati Numidiarum gestat, sententia ejusdem Placentini recitata est in conspectu episcoporum, et cum quaererentur hi quos adesse voluit a diaconis pro foribus, id est, seniores a nova Germania, ac minime invenirentur, secundo vel tertio requisiti: propterea censuit sanctum concilium ut litterae ad eumdem senem Xantippum praerogentur, quo noverit voluntati plebis memoratae nullo modo injuriam episcopi succumbendum. Maurentius episcopus dixit: Quoniam requisiti sunt seniores a nova Germania secundo ac tertio, et non sunt inventi, quibus praeceptum erat a primate ut occurrerent ad venerabile concilium, quod nunc agitur idibus Juniis, suam absentiam procurarunt: idcirco decernat ex hac re aliquid sanctitas vestra, ne sub molestia calumniae ipsorum innocens videar laborare: concilium sanctum statuit, debuisse quidem secundum censuram sacerdotalem ex hoc concilio adversus contumaces ferri sententiam: sed quia mansuetudo ecclesiastica servanda est in omnibus causis, promissae sunt litterae ad senem Xantippum, ut noverint judices de concilio electos sine dilatione considerare debere in civitate Thubursicensi, ut negotio congruum adhibeatur examen. Maurentius episcopus dixit: Judices peto sanctum senem Xantippum, sanctum Augustinum, Florentium, Theasium, Sansucium, Secundum, et Posidium, hos decerni mihi jubeatis. Sanctum concilium concessit judices postulatos, reliquos autem judices ad complendum numerum necessarios, eligentibus ipsis senioribus a nova Germania, senex Xantippus curavit decernere.
Can. 101 — De pacificandis Ecclesiis Romana et Alexandrina.
Placuit etiam ut de dissensione Romanae atque Alexandrinae Ecclesiae ad sanctum papam Innocentium scribatur, quo utraque Ecclesia intra se pacem, quam praecepit Dominus, teneat.
Can. 102 — De his qui uxores, aut quae viros dimittunt, ut sic maneant.
Placuit ut, secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito, alteri conjungatur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur: quod si contempserint, ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari.
Can. 103 — De precibus ad altare dicendis.
Placuit etiam hoc, ut preces quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus impositiones, ab omnibus celebrentur, nec aliae omnino contra fidem praeferantur, sed quaecunque a prudentioribus fuerint collectae dicantur.
Can. 104 — De his qui publicorum judiciorum cognitionem ab imperatore poposcerint.
Placuit, ut quicunque ab imperatore cognitionem judiciorum publicorum petierit, honore proprio privetur: si autem episcopale judicium ab imperatore postularit, nihil ei obsit.
Can. 105 — De his qui, cum in Africa non communicant, voluerint trans mare subrepere.
Quicunque autem non communicans in Africa, si in transmarinis ad communicandum obrepserit, jacturam clericatus excipiat.
Can. 106 — Ut pergentes ad comitatum causam suam, vel Carthaginensi, vel Romano pontifici insinuare procurent.
Placuit, ut quicunque ad comitatum ire voluerit, in formata, qua ad urbis Romae Ecclesiam mittitur, intimetur: ut inde etiam ad comitatum formatam accipiat. Quod si accipiens ad Romam tantummodo formatam, et tacens necessitatem, quae ad comitatum illi pergendum est, voluerit etiam ad comitatum pergere, a communione removeatur. Quod si ibi Romae ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum urbis Romae ipsam necessitatem, et de hoc scripta ejusdem Romani episcopi perferat. Formatae autem quae a primatibus vel a quibuscunque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem Paschae: quod si adhuc ejusdem anni Paschae dies incertus est, ille praecedens adjungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis ascribi. Placuit et illud, ut adversus Donatistas et paganos, vel eorum superstitiones, legati missi de hoc glorioso concilio, quidquid utile perviderint, de gloriosissimis principibus impetrent. Placuit etiam petitu omnium episcoporum, ut epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.
Can. 107 — Concilium de cognitione episcopi.
Gloriosissimis imperatoribus Honorio VII et Theodosio III Aug. conss., XVII cal. Julias Carthagine in basilica regionis secundae. In hoc concilio placuit ut non sibi unus episcopus vindicet cognitionem. Gesta hujus concilii ideo non descripsi, quoniam provinciale, non universale celebratum est.
Can. 108 — Concilium contra haeresim Pelagii et Coelestii.
Gloriosissimis imperatoribus Honorio XII et Theodosio IX Augg. conss., cal. Maias Carthagine in secretario basilicae Fausti. Cum Aurelius episcopus universali concilio consedisset, astantibus diaconis, placuit omnibus episcopis, quorum nomina et subscriptiones inditae sunt, in sancta synodo Carthaginensis Ecclesiae constitutis.
Can. 109 — Quod Adam non sit factus a Deo mortalis.
Ut quicunque dicit Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est, de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.
Can. 110 — Quod parvuli in peccatorum remissionem baptizentur.
Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt; nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsos adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.
Can. 111 — Quod gratia Dei non solum remissionem tribuit peccatorum, sed etiam praestat adjutorium, ne peccetur.
Item placuit ut quicunque dixerit gratiam Dei, qua justificatur homo per Jesum Christum Dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit.
Can. 112 — Quod gratia Christi non solum scientiam tribuit auid agamus, sed etiam dilectionem nobis inspirat, ut quod scimus implere valeamus.
Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur, et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus: non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit. Cum enim dicat Apostolus, Scientia inflat, charitas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere: cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est, Qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est, Charitas ex Deo est.
Can. 113 — Quod sine Dei gratia nihil boni possimus implere.
Item placuit ut quicunque dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quid facere libero jubemur arbitrio, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, Sine me difficilius potestis facere: sed ait, Sine me nihil potestis facere.
Can. 114 — Quod non solum humilis, sed verax sanctorum vox ista est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus.
Item placuit, quod ait sanctus Joannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici nos non habere peccatum, non quia vere ita est, anathema sit. Sequitur enim apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus, qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate. Ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus, non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est: sed cum ait, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui dixerit se non habere peccatum non verum loqui, sed falsum.
Can. 115 — Quod in oratione Dominica sancti pro se dicant, Dimitte nobis debita nostra.
Item placuit ut quicunque dixerit in oratione dominica ideo dicere sanctos, Dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis, qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, Dimitte mihi debita mea, sed, Dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit. Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus, cum dicebat: In multis enim offendimus omnes Nam quare additum est, omnes, nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur: Ne intres in judicio cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens: et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccavit; et in libro sancti Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. Unde etiam Daniel sanctus et justus, cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur: ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Domino Deo meo, noluit dicere peccata nostra, sed peccata populi sui dixit, et sua: quoniam futuros istos, qui tam male intelligerent, tanquam Propheta, praevidit.
Can. 116 — Quod veraciter a sanctis dicatur, Dimitte nobis debita nostra.
Item placuit ut quicunque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus, Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, anathema sit. Quis enim ferat orantem, et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?
Can. 117 — De plebibus conversis a Donatistis.
Item placuit, quoniam quidem ante aliquot annos in Ecclesia plenario concilio constitutum est ut quaecunque Ecclesiae in dioecesi constitutae, ante leges de Donatistis latas, catholicae facta sunt, ad eas cathedras pertineant, per quarum episcopos factum est ut catholicae unitati communicarent: post leges autem, quaecunque communicaverunt, illuc pertineant quo pertinebant, cum essent in parte Donati. Sed quia multae controversiae postea inter episcopos de dioecesibus ortae sunt, et oriuntur, quibus tunc minus videtur esse prospectum, nunc isto concilio sancto placuit ut ubicunque et catholica fuit, et pars Donati, et ad diversas cathedras pertinebant, quocunque tempore illic unitas facta est vel facta fuerit, sive ante leges, sive post leges, ad eam cathedram pertineant ad quam catholica quae jam ibi fuerat pertinebat.
Can. 118 — De dioecesibus: qualiter eas dividant inter se episcopi tam catholici quam qui ex Donati parte conversi sunt.
Ita sane, ut si episcopus ex Donatistis ad catholicam unitatem conversus est, aequaliter inter se dividant eas quae sic fuerint inventae, ubi ambae partes fuerunt, id est, ut alia loca ad illum, alia ad illum pertineant, ita ut ille dividat, qui amplius temporis in episcopatu habet, et minor eligat. Quod si forte unus fuerit locus, ad eum pertineat cui vicinior invenitur. Quod si ambabus cathedris aequaliter vicinus est, ad eum pertineat, quem plebs elegerit. Quod si forte antiqui catholici suum episcopum voluerint, et illi suum qui ex Donati parte conversi sunt, plurium voluntas paucioribus praeferatur. Si autem partes aequales sunt, majoris temporis episcopo deputetur. Si autem ita plurima loca inveniuntur, in quibus ambae partes fuerunt, ut non possint aequaliter dividi, velut si impari numero fuerint, distributis eis locis qui parem habent numerum, quicunque locus remanserit, hoc in eo servetur, quod superius dictum est, cum de uno tractaretur loco.
Can. 119 — Ut si quam dioecesim episcopus ab haeresi liberans triennio possederit, nullus eam repetat.
Item placuit ut, etiamsi quisquam post leges aliquem locum ad catholicam unitatem converterit, si eum per triennium nemine repetente retinuit, ulterius ab eo non repetatur. Si tamen per ipsum triennium fuit episcopus qui posset repetere et tacuit, praejudicium patietur: si autem non fuit, non praejudicetur matrici, sed liceat, cum locus acceperit episcopum qui non habebat, ex ipso die intra triennium repetere. Itemque si fuerit episcopus ad catholicam ex Donati parte conversus, non ei praejudicet praefinitum tempus; sed ex quo die conversus est, habeat per triennium potestatem repetendi loca quae ad ipsam pertinebant cathedram.
Can. 120 — De his qui in plebes, quas ad se putant pertinere, inconventis his a quibus tenentur, irruerint.
Item placuit, ut quicunque episcopi, plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non ita repetunt ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio retinente irruerint, sive volentibus, sive nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur. Et quicunque jam hoc fecerunt, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, litteras impetrarit, sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse Ecclesiam ad se pertinentem. Si autem aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur: sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu elegerint.
Can. 121 — De his qui plebes ad se pertinentes negligunt.
Item placuit ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia, in catholicam unitatem lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur. Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit ea lucrari, ad ipsum pertineant. Ita sane, ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam: ut eo modo ejus cura sollicitior vetaretur: cum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituant. Sane si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices, in cujus provincia est locus de quo contenditur. Si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut unus eligatur aut tres, ut si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum.
Can. 122 — Quod electorum judicum sententia sperni non debeat.
A judicibus autem quos communis consensus elegerit, non liceat provocare. Et quisquis provocatus repertus fuerit per contumaciam nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras, ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet.
Can. 123 — Ut si episcopus negligat suam dioecesim, communione privetur.
Si in matricibus cathedris episcopus negligens fuerit adversus haereticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et ei sua negligentia demonstretur, ut se excusare non possit. Quod si ex die quo convenitur, intra sex menses, si in ejus provincia exsecutio fuerit, et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur, donec adimpleat. Si autem exsecutor ad loca non venerit, non ascribatur episcopo.
Can. 124 — De episcopis qui Donatistas communicasse mentiti fuerint.
Si autem probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum, dicendo eos communicasse quos eo sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat.
Can. 125 — De presbyteris et clericis, ut non appellent nisi ad Africana concilia.
Item placuit, ut presbyteri, diaconi, vel caeteri inferiores clerici, in causis, quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum. Quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum; ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam in communionem suscipiatur.
Can. 126 — De virginibus etiam minoribus velandis.
Item placuit, ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum vel petitor potens, vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra viginti et quinque annos aetatis: non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est.
Can. 127 — Ne diutius episcopi teneantur in concilio, ternos ex se singularum provinciarum judices eligant.
Item placuit, ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt tenerentur, ab universo concilio judices ternos de singulis provinciis eligi, et electi sunt de provincia Carthaginensi, Vincentius, Fortunatianus, et Clarus; de provincia Numidia Alypius, Augustinus, et Restitutus; de provincia Byzacena, cum sancto sene Donatiano primate Cresconius, Jocundus, et Aemilianus; de Mauritania Sitifensi Severianus, Asiaticus, et Donatus; de provincia Tripolitana Plautius, qui ex more legatus unus est missus, qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant: a quo petiit universum concilium, ut cunctis sive gestis quae confecta jam sunt, seu epistolis ipse subscribat. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri subscripserunt.
Can. 128 — Quod excommunicati ad accusationem admitti non debeant.
Placuitque omnibus, quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem clericorum jam constitutum est, et quae personae non admitterentur non expressum est, idcirco definimus eum rite ad accusationem non admitti, qui, posteaquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, sive sit clericus, sive laicus, accusare voluerit.
Can. 129 — Quod servi et liberti, omnesque infames personae non debeant accusare.
Item placuit ut omnes servi vel proprii liberti ad accusationem non admittantur, vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Omnes etiam infamiae maculis aspersi, id est, histriones, ac turpitudinibus subjectae personae, haeretici etiam, sive pagani, seu Judaei: sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non neganda.
Can. 130 — Ut qui unum crimen non probaverit, ad alterum admitti non debeat.
Item placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, probare non valuerint, ad caetera jam non admittantur
Can. 131 — Qui ad testimonium admittendi sunt.
Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem intra annos 14 aetatis suae non admittantur.
Can. 132 — De episcopo qui excommunicat eum qui sibi soli crimen dicit esse confessum.
Item placuit ut, si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere quod illi soli non creditur, etsi scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare.
Can. 133 — Ut non temere quemquam communione privet episcopus.
Quandiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab allis non communicetur episcopis: ut magis caveat episcopus ne dicat in quemquam quod aliis documentis convincere non poterit. Aurelius episcopus dixit: Juxta statuta totius concilii congregati, et meae mediocritatis sententiam, placet facere rerum omnium conclusionem: universi tituli designati, et digesti hujus diei tractatu, ecclesiastica gesta suscipiant; quae vero adhuc expressa non sunt, die sequenti per fratres nostros Faustinum episcopum, Philippum, et Asellum presbyteros venerabili fratri et coepiscopo nostro Bonifacio rescribemus, et subscripserunt. Aurelius episcopus, his gestis statutorum apud nos habitis subscripsi. Valentinus primae sedis episcopus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi. Faustinus episcopus Ecclesiae Potentinae provinciae Piceni, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis subscripsi. Augustinus episcopus Hipponiensis, legatus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi. Possidius episcopus Calamensis, legatus provinciae Numidiae, his gestis subscripsi. Vincentius Culusitanus, his gestis subscripsi. Fortunatianus Neapolitanus, his gestis subscripsi. Pentadius Carpentanus, his gestis subscripsi. Rufianus Maxensis, his gestis subscripsi. Praetextatus Sicilibensis, his gestis subscripsi. Quodvultdeus Verensis, his gestis subscripsi. Candidus Germaniae, his gestis subscripsi. Maximianus Aquensis, his gestis subscripsi. Jucundus Suffetulensis, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi. Maximinus, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi. Hilarianus Horreocellensis, legatus provinciae Byzacenae, his gestis subscripsi. Novatus Sitifensis, legatus provinciae ejusdem, his gestis subscripsi. Ninellus Rusurrianensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi. Laurentius Icositanus, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi. Numerianus Rusguriensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi. Leo Moctensis, legatus provinciae Caesariensis, his gestis subscripsi. Alius Leo, legatus provinciae Sitifensis, his gestis subscripsi. Et cae eri episcopi 227 similiter subscripserunt. Philippus presbyter, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis a nobis recollectis subscripsi. Asellus presbyter, legatus Ecclesiae Romanae, his gestis subscripsi, quae per nos directa sunt.
Can. 134 — Incipit epistola ab omni concilio Africano ad Bonifacium urbis Romae episcopum, per Faustinum episcopum, Philippum, et Asellum presbyteros, legatos Ecclesiae Romanae, directa.
Domino beatissimo et honorabili fratri Bonifacio Aurelius, Valentinus primae sedis provinciae Numidiae, et caeteri, qui praesentes adfuimus, numero CCXVII ex omni concilio Africae. Quoniam Domino placuit ut de his quae nobiscum egerunt sancti fratres nostri, coepiscopus Faustinus, et compresbyteri Philippus, et Asellus, non beatae memoriae episcopo Zosimo, a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae venerationi, qui in ejus locum es divinitus constitutus, humilitas nostra rescriberet, ea breviter insinuare debemus, quae utrorumque concordia terminata sunt, nec ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur, in quibus, salva quidem charitate, non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ea gestis deliberantes quae nunc ad causam pertinent. Quanquam et ille, si adhuc esset in corpore, hoc acciperet gratius, quod videret pacatius terminatum, domine frater. Apiarius presbyter, de cujus et ordinatione, et excommunicatione, et provocatione fuerat exortum non solum Siccensi, verum etiam totius Africanae Ecclesiae non leve scandalum, de omnibus erratis suis veniam petens communioni est restitutus. Prior autem coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est, sine ulla dubitatione correxit. Quia vero paci et quieti Ecclesiae non tantum ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam talia multa praecesserant, ut vel similia, vel etiam graviora deinceps praecaveri oporteret: placuit nobis ut de Siccensi Ecclesia, retento scilicet honore gradus sui, presbyter removeretur Apiarius, et accepto epistolio ubicunque alibi vellet et posset, presbyterii munere fungeretur. Quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine difficultate concessimus. Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia quae diuturnis disceptationibus versabamus, quia ratio ipsa poscebat ut apud acta ecclesiastica, a fratribus nostris Faustino coepiscopo, et Philippo, et Asello compresbyteris quaereremus ut promerent quidquid eis nobiscum agendum fuisset injunctum. Nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis, sed cum id potius flagitaremus, quod in litteris ferrent, commonitorium protulerunt. Quod recitatum nobis, etiam gestis quae secum ad vos deferunt, est allegatum. In quo eis quatuor quaedam nobiscum agenda mandata sunt, unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem; alterum, ne ad comitatum episcopi importune navigent; tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam vocando, nisi ea quae videbantur corrigenda corrigeret. Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum causae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis, insinnare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus, usque ad inquisitionem statutorum concilii Nicaeni. Et nunc de tua poscimus sanctitate ut, quemadmodum ea apud Nicaeam a Patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facta custodiri, et ibi apud vos ista quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri: id est, si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate quod velit et quod aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. Item de presbyteris et diaconis. Si episcopus quis iracundus (quod esse non debet) cito, aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientia roganti, et ille episcopus qui aut juste aut injuste rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia. Haec utique usque ad adventum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae sibi, quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt, commonitorio continentur. Eoque ordine, vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia qualia commemorata jam nolumus, vel tolerare cogemur: sed credimus, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri. Et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant. Cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam quam tibi donavit Alti-simus, etiam ipse perspicis esse servanda, si forte aliter se habent canones concilii Nicaeni. Quamvis plurimos codices legeremus, sed nusquam in Nicaeno concilio, in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio, inde directa sunt. Tum quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae. Et si aliis etiam tuae placuerit sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a Patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis in Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis locis et de nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt, de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus. Caetera vero quae in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri, Faustinus coepiscopus, Philippus, et Asellus presbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae nota facient sanctitati. Et alia manu: Dominus noster te nobis annis plurimis custodiat, beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus, Possidius, Marinus, et caeteri episcopi.
Can. 135 — Incipiunt rescripta ad concilium Africanum Cyrilli Alexandrini episcopi, ubi authentica concilii Nicaeni, translata de Graeco per Innocentium presbyterum transmiserunt; quae etiam epistolae cum eodem concilio Nicaeno per memoratum presbyterum Innocentium, et Marcellum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis sancto Bonifacio episcopo Ecclesiae Romanae, sub die VI cal. Decembris sunt directae.
Dominis honorabilibus, sanctis fratribus coepiscopis, Aurelio, Valentino, sed et omni sanctae congregationi in Carthaginensi synodo congregatae, Cyrillus salutans in Deo charitatem vestram. Scripta venerationis vestrae multam habentia querimoniam cum omni laetitia per filium nostrum Innocentium presbyterum suscepi, quibus a nobis speratis ut de scrinio nostrae Ecclesiae verissima exemplaria ex authentica synodo apud Nicaeam civitatem, metropolim Bithyniae, a sanctis Patribus constituta atque firmata, sub nostrae fidei professione vestrae dilectioni porrigamus. Unde, domini honorabiles fratres, salute praeeunte Domino, necesse habui per harum latorem filium nostrum Innocentium presbyterum, fidelissima exemplaria ex authentica synodo, in Nicaena civitate Bithyniae habita, vestrae charitati dirigere. Quod et in ecclesiastica historia requirentes invenietis. De Pascha vero, ut scripsistis, nuntiamus vobis XVII cal. Maias nos futura indictione celebrare. Et alia manu: Deus et Dominus noster sanctam vestram congregationem custodiat, quod optamus, charissimi fratres.
Can. 136 — Incipit epistola Attici episcopi Constantinopolitani ad eosdem.
Dominis sanctis, merito beatissimis fratribus coepiscopis, Aurelio, Valentino, vel caeteris charissimis in synodo apud Carthaginem habita constitutis, Atticus episcopus. Per filium nostrum Marcellum subdiaconum vestrum scripta vestrae dilectionis cum omni gratiarum actione suscepi, Domino gratias agens, quod merui tantorum fratrum benedictione perfrui. Domini beatissimi fratres, scripsistis sane, ut verissimos canones apud Nicaeam civitatem, metropolim Bithyniae, a Patribus constitutos sub fidei astipulatione dirigam. Et quis est qui communem fidem, vel statuta a Patribus firmata suis fratribus deneget? Qua de re per eumdem filium meum Marcellum, subdiaconum vestrum, nimium festinantem, sicut statuti sunt in Nicaea civitate a Patribus canones, in integro, ut jussistis, direxi: petens ut pro me plurimum vestra sancta congregatio orare jubeat. Et alia manu: Deus noster sanctitatem vestram custodiat, quod optamus, sancti fratres.
Can. 137 — Incipiunt exemplaria concilii Nicaeni, directa sub die VI cal. Decembris, post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii XII et Theodosii VIII Augg., Bonifacio urbis Romae episcopo
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, visibilium, nec non et invisibilium creatorem. Et in unum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non creatum, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia et terrena. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus passus est. Et resurrexit tertia die, ascendit in coelum, venturus inde judicare vivos et mortuos: et in Spiritum sanctum. Eos vero qui dicunt, erat tempus quando non erat, et qui ex nihilo factum, vel ex alia substantia, vel essentia esse, aut mutabilem aut convertibilem Filium Dei dicunt, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Huic symbolo fidei etiam exemplaria statutorum ejusdem concilii Nicaeni a memoratis pontificibus annexa sunt, sicut superius per omnia continentur: quae nos hic iterum conscribi necessarium non esse credidimus.
Can. 138 — Incipit epistola concilii Africani ad papam Coelestinum urbis Romae episcopum.
Domino dilectissimo et honorabili fratri Coelestino Aurelius, Palatinus, Antonius, Tutus, Servusdei, Terentius, Fortunatus, Martinus, Januarius, Optatus, Ceticius, Donatus, Theasius, Vincentius, Fortunatianus, et caeteri, qui universali Africano concilio Carthaginis adfuimus. Optaremus, si quemadmodum sanctitas tua de adventu Apiarii laetatos vos fuisse, missis per compresbyterum nostrum Leonem litteris intimavit: ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus. Esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec praepropera videretur, quae adhuc de audiendo, quam de audito praecesserat. Adveniente sane ad nos sancto fratre et coepiscopo nostro Faustino, concilium congregavimus, et credidimus ideo cum illo missum: quoniam sicut per ejus operam presbyterio ante redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus a Thabracenis objectis eo laborante purgari. Cujus tanta ac tam immania flagitia decursum nostri concilii examen invenit, ut et memorati patrocinium potius quam judicium, ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent. Nam primum, quantum obstiterit, omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi Ecclesiae Romanae asserens privilegia, et volens eum a nobis in communionem suscipi: quem tua sanctitas credens appellasse, quod probare non potuit, communioni reddiderat; quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius lectione cognosces. Triduano tamen laboriosissimo agitato judicio, cum diversa eidem objecta afflictissimi quaereremus, vel moras coepiscopi nostri Faustini, vel tergiversationes ipsius Apiarii, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus judex justus, fortis et longanimis magno compendio resecavit. Tetriore quippe ac putidiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam coarctante, et occulta quae in illius corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat etiam hominibus publicante, repente in confessionem cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit. Et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis ultroneus se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus, nisi quoniam istam nostram moestitiam uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcunque medelam, etsi invita ac suae conscientiae reluctante confessione providit, domine frater. Praefato itaque debitae salutationis officio, impendio deprecamur ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis, nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere: quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile advertet venerabilitas tua. Nam et si de inferioribus clericis vel laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari, ne in sua provincia a communione suspensi a tua sanctitate praepropere vel indebite videantur communioni restitui! Presbyterorum quoque et sequentium clericorum improba refugia sicut te dignum est, repellat sanctitas tua, quia et nulla Patrum definitione hoc Ecclesiae derogatum est Africanae: et decreta Nicaena, sive inferioris gradus clericos, sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt; prudentissime enim justissimeque viderunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda. Nec unicuique providentiae gratiam S. Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus et prudenter videatur, et constantissime teneatur: maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae, vel etiam universale provocare. Nisi forte quisquam est qui credat unicuilibet posse examinis inspirare justitiam, et innumerabilibus congregatis in concilium sacerdotibus denegare. Aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter sexus, vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis impedimentis adduci non poterunt? Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus Patrum synodo constitutum. Quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum, tanquam ex parte Nicaeni concilii, exinde transmisistis, in conciliis verioribus, quae accipiuntur Nicaeni, a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae Ecclesiae, et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite, ex authentico missis: quae etiam ante hoc per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum, per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo decessori vestro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire. Exsecutores etiam clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere, nolite concedere, ne fumosum typhum saeculi in Ecclesiam Christi, quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Deum videre cupientibus praefert, videamur inducere: nam de fratre nostro Faustino (amoto jam pro suis nefandis nequitiis de Christi Ecclesia dolendo Apiario) securi sumus, quod eum probitate ac moderatione tuae sanctitatis, salva fraterna charitate, ulterius Africa minime patiatur. Et alia manu: Dominus noster sanctitatem vestram aevo longiore orantem pro nobis custodiat, domine frater.