Concilio di Meaux-Parigi
Concilium Meldense-Parisiense · 845–846 d.C. · Meaux and Paris
Can. 45
Ut nemo episcoporum vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat neque denarios vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbiteris inordinabiliter exiguntur. Decet tamen presbiteros cum voluntariis eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos episcopos.
Nota EULOGIA: Stampato «can. 14»; probabilmente il c. 45, sulle eulogie.
Can. 56
Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica. Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas; quia anathema aeternae est mortis dampnatio et nonnisi pro mortali debet imponi crimine et illi, qui aliter non potuerit corrigi.