Council of Meaux-Paris

Concilium Meldense-Parisiense · AD 845–846 · Meaux and Paris

Canon 45

Ut nemo episcoporum vel quilibet minister ecclesiasticus propter sacrum chrisma aliquid muneris accipiat neque denarios vel quaelibet munuscula, quae per ministros episcoporum a presbiteris inordinabiliter exiguntur. Decet tamen presbiteros cum voluntariis eulogiis tempore congruo visitare et venerari suos episcopos.

Note Eulogia: Printed "can. 14"; probably c. 45, on eulogiae.

Canon 56

Ut nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica. Anathema autem sine consensu archiepiscopi aut coepiscoporum, praelata etiam evangelica admonitione, nulli imponat, nisi unde canonica docet auctoritas; quia anathema aeternae est mortis dampnatio et nonnisi pro mortali debet imponi crimine et illi, qui aliter non potuerit corrigi.

MGH Capit. II (Boretius-Krause), MGH, Capitularia regum Francorum II, ed. A. Boretius - V. Krause (Hannover 1890-97), Internet Archive OCR

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.