Denz.-U. 1821

Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum, ut*J salutiferum redemptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo-? Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur. Quapropter, priusquam clarificaretur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eg *s*cis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, lit omnes unum essent, sicut ipse Filius et Pater unum sunt [lo 17, 20 sq]. Quemadmodum igitur Apostolos, quos ■'sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a \<Patre [Io, 2i]: ita in Ecclesia sua pastores et doctores wsque ad consummationem saeculi esse voluit. Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset, et per cohaerentes sibi invicem sacerdotes credentium multitudo uni- JgJversa in fidei et communionis unitate conservaretur, beatum PETRUM ceteris Apostolis praeponens in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium {•ac visibile fundamentum, super cuius fortitudinem aeternum exstrueretur templum, et Ecclesiae coelo in- 052ferenda sublimitas in huius fidei firmitate consurgeret Et quoniam portae inferi ad evertendam, si fieri posset, Ecclesiam, contra eius fundamentum divinitus positum maiore in dies odio undique insurgunt, Nos ad catholici gregis custodiam, incolumitatem, augmentum, necessarium esse iudicamus, sacro approbante Concilio, doctrinam de institutione, perpetuitate ac natura sacri Apostolici primatus, in quo totius Ecclesiae vis ac soliditas consistit, cunctis fidelibus credendam et tenendam, secundum antiquam atque constantem universalis Ecclesiae fidem, proponere, atque contrarios, dominico gregi adeo perniciosos errores proscribere et condemnare.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 482.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.